Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/333

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

320 ifcibnig au bœ üofiefi.

nou admittunt, et facile id fateor de omuibus, quod de aliquibus ferri posset.

Eum tamen corporis usum Angelis tribui posse arbitror, ut non iueptc dicantur Formae Assistentes potius, quam inhaerentes, non quod Entelechiarum officium non faciant, sed quod corpori non sint affixae. Arbitror enim [cum naturaliter possibile sit et ad perfectiouem Unîversî faciat) esse Entelechias, quae facillime mutent corpus, seu de corpore in corpus transeant, nou momento quidem (nihil enim sie fit uaturaliter) sed brevi tameu tempore, licet per gradus. Uti pars quam retinent, servit mutandae parti, quam deponunt, elsi etiam ipsa deinde pro re nata mutetur, uti nos manus ope possumus pedem mutare, et ligneum carneo substituere : imo ope unius manus possemus mutare alteram manum, et ope novae manus rursus priorem, si novam satis nobis unire liceret. Ita semper aget Augelus per corpora, semperque locum hahebit Harmonia praestabilita, seu ut, quae vult Angelus, fiant ex ipsa corporum lege, fere ut Suaresium vestrum dicere memini ex quorundam sententia res ita praeordinatas esse, ut voluntatibus precibusque beatorum spoute satisfaciant.

Assistantes igitur Formas voco quae pro arbitrio corpus sumunt aut deponunt, et quod habent transformant ; inhaerentes atque animantes, quae tale arbitrium non habent, etsi hoc arbitrium suis limitibus coerceatur, ut cuncta naturali ordine procedant. Solius enim Dei est quidvis facere ex quovis, n uda voluntate. Et priores putem a corpore secretas dici posse, posleriores vero corpori affixas. Fatendum tameu est ambas corpori unitas esse, ut rationem habeant Entelechiae. Et hoc videtur esse ad mentem Augustini Lib. XXI de Civilate Dei Cap. X. À Thoma citatam quaestionem 46. de Malo Artic. l : Posse scilicet Daemones (vel Angeles) dici Spiritus, quod corpora sibi magis subdita habeant. ltaque neque intelligentiis istis Animarum, neque Angelis ipsis Animalium appellationem tribuemus. Caeterum Corporis mutatio nihil habet, quod non receptis consentiat : nam et nos corpus mutamus, ut fortasse senes nihil matériae infantis retineamus ; tantum hoc interest, quod neque suhito neque pro arbitrio corpus exuimus.

Quod superest, vale et fave.

Dabam Hanoverae l Octobr. 1706.

P. S. Grata, aliquando erit causa Quesnelliana, quaeque modi ad Historiam literariam pertinent.-Q

alia hujueši

i