Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/338

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ficibnig au bet üofics. 325

Deus per potentiam absolutam possit substantiam creatam privare matéria secunda, non tamen potest eam privare matéria prima ; nam faceret inde Actum purum qualis ipse est solus. An vero necesse sit Angelum esse formam informantem seu Animam corporis organici eique personaliter unitam, alia quaestio est, et certo sensu in praecedente Epistola exposito negari potest. Vides etiam hinc tolli substantias incompletas, monstrum in Vera Philosophia.

De statu animae humanae séparatae nihil certi définire possum, cum praeter Regnum Naturae hic influat Regnum Gratiae. Gur autem certa matéria secunda ei perpetuo affigatur usque ad resurrectionem, causam nullam video.

Non memini dicere quod omnis Entelechia sit spiritus, malimque banc appellationem servare rationalibus Entelechiîs. Sane quod non omnis Entelechia rationis sit capax, jam dudum dixi, cum non omnis sit sui conscia seu reflexivo actu praedita. Hoc ni fallor Peripatetici (Thomistae inprimis, qui indivisibiles agnoscunt etiam Brutorum animas) jam observarunt. llinc brutorum animae personam non habent, ac proinde solus ex notis nobis animalibus homo habet personae immortalitatem, quippe quae in conscientiae sui conservatione consistit, capacemque poenae et praemii reddit. Grata erit eorum, quae sperare me jubes scriptorum, communicatio, ubi rediero domum ; nam intra unam alteramve septimanam Guelfebytum excurram. Gratum etiam erit, si subinde me doccas, quae in vestro Ordine aut alias in re literaria, praesertim sacra Philosophicaque gerantur, et utile esset discere quae Romae decernantur in Congregationibus Rituum, lnquisitionis, lndicis etc. Nam talia a me minime spernuntur. Quid si tu quoque Guelfebytum excurras paullisper, cum illic ero ? Erit ibi fortasse aliquis ordinis vestri, ob causam quam non ignorabis ; hujusgrata mihi forte et Tibi notitia erit. Sed Tua imprimis grata erit Serenissimo Duci, nec Tibi négligenda. ltaque de bac excursiuncula sententiam quam primum exspecto. Caeterum significabo cum illuc ibo. Spero id facere septimana, quam cras inchoamus. Vale et me ama. Dabam Hanoverae 46 Ootobr. 1706.

(Es folgt bîet ein Cödμreiben bee >Bofie6’6 au išeibnig batitt Hildesii 22 Octobris 1706, obne n›ifienid ; aft[id ; eu Snbalt. 5Da6 îšolgenbe ift Sleîbuigeus Qlutmott. O