Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/337

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

324 Qcibnig an bee Qãoficfl.

xvi.

Qeilmig au beê Qåoffeê.

Valde placet Esparsae vestri locus, et pergratum erit, quoties indicabis autoritates mihi faventes. Neque ego illud Peripateticorum dogma sperno, qui relationem ad déterminatam matériam (etsi pro tempore aliam atque aliam) ad numericam distinctionem substantiarum requirunt. De Deo res secus habet, qui sufficiens sibi causaque est matériae et aliorum omnium ; itaque non est anima mundi, sed autor. Naturale vero est creaturis materiam (secundam scilicet) habere, neque aliter possibiles sunt, nisi Deus per miraculum suppleat matériae munus. At quae non nisi miraculo praestari possunt, non sunt regulariter necessaria ad perfectionem Universi. Spiritus infinitus in corpora agit creando et conservando, quod quaedam creandi continuatio est ; hoc ñnito Spiritui communicari non potest. Cum de assistentibus Formis locutus sum, non ad Thomae distinctionem, quam memoras, respexi inter angelos Deo assistentes et ministrantes (quanquam Scriptura omnes appellet ministratores Spiritus), sed ad Peripateticas phrases. Deo assistentes lutelligentias, quae nihil aliud agant, neque Deo sint administrae, convenire rerum ordini non puto. Has enim removere a corporibus et loco, est removere ab universali connexione atque ordine Mundi, quem faciunt relationes ad tempus et locum. Quo d ad Quaestionem attinet, utrum Entelechia matériam mutet, distinguo, ut me jam fecisse scribis : Entelechia corpus suum organicum mutat seu matériam secuudam, at suam propriam matériaux primam non mutat. Dominus Bayle mentem meam in his satis percepisse non videtur. Materia prima cuilibet Entelechiae est essentialis, neque unquam ab ea séparatur, cum eam compleat et sit ipsa potentia passiva totius substantiae completae. Neque enim matéria prima in mole seu impenetrabilitate et extensione consistit etsi eam exigat : matéria vero secunda, qualis corpus organicum constituit, résultatum est ex innumeris substantiis completis, quarum quaevis suam habet Entelechiam, et suam matériam primam, sed harum nulla nostrae perpetuo affixa est. Materia itaque prima cujuslibet substantiae in corpore ejus organico existentis, alterius substantiae materiam primam iuvolvit, non ut partem essentialem, sed ut requisitum imlnediatum, at pro tempore tantum, cum unum alteri succédat. Etsi erg Î