Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/342

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qeilmig on bcfl 5Bofic6. — @N 8ofi¢6 au îcibnig. 329 interiora naturae, quam ut eertas eausas effectuum compositorum in bac infantia philosophiae sperare fas sit.

Ptolemaeo gratulor quietem ; si munus suscepisset, non tam ipsi quam Ordini vestro gratulandum fuisset : nunc magnum opus Bellarmini renovati et promoti ab ejus doctrina et ingenio spero. Nec dubito acerbiora Bellarmini bella, arma, minas temperaturum, daturumque opéram ut véritatis et fructus potissimam rationem babuisse judicetur. Ubi Hanoveram reversus fuero, quod mox fiet, faeilius ad commercia Tua literaria aliquid conférre potero. Inœrea vale etc. Dabam Berolini 4 Febr. 1707. fÎ

xx.

Qeilinig au bcê Qåoffeê.

Quas Berolino ad te dedi literas responsorias, recte ad te perlatas puto. Ego autem bne reversus, missu Reverendi Patris Cuniberti, accepi quae ad me destinasti, eoque nomine ago gratias, et ut libri vestri rite reddantur, sedulo curabo.

Causa Quesneliana et Gerberoniana non parum ad rem literariam nostri temporis illustrandamîacit. Interim doleo, ob controversias non maximi, ut mibi quidem videtur, momenti, tantis odiis inter viros doctos, addo et bonos non raro, sed praejudicatis sententiis occupatos, cerlari. Gerberonio et similibus optem reddi libertatem, idque a vestris curari. [psa infelicitas et miseratio viris insignibus auctoritatem tribuit. Vobis contra ea générositas novos plausus apud bonos et intelligentes mereretur. Vale et fave. Dabam Hanoverae, nuper Berolino et Lipsia redux, 2 Junii 1707. xxl.

îbeê Qåuffeê au Qeilmig.

Tandem aliquando Hannoveram te salvum incolumemque rediisse gaudeo et gratulor. Litterae tuae Berolino pridem datae tanto mibi fuere cariores, quanto minus a te tam procul commorante multisque negotiis dis-