Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/349

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

336 Qcibnig au bcfi $ofi¢6.

beneficio Tuo. Habemus librum ejus scriptum éléganter et ingeniose, sed obscuriuscule : itaque non satis excutere licuit. Si Tibî lectus non est, et legi dignus videtur, mittam.

Quia Tibi cum Trivultianis commercium est, vide quaeso an schedam adjectam iis commode communicari posse putes, ut mensi alicui inseratur. Mea enim interest, ut lectoribus oocasio sinistre de me meisque rebus judicandi adimatur.

Non bene capio, quid P. Perez, cujus notum mihi ingenium est, per Metauphysica indivisibilia mtelligat, quod ex anis ejus roi facile erues. Si intelligeret Monades, mihi consentiret. Et spatium sane ex monadibus non componitur : quae an et Perezii de suis indivisibilibus Metaphysicis sententia sit scire e re erit, certe Mathematicis opponit. Possem interim hac ejus phrasi ad monades meas désignandas uti : quas et aliquando Atomos Metaphysicas vocare memini, item substantiales. Spatium per se est indéterminatum ad quascunque possibiles divisiones ; res enim est idéalis, ut unitas numerica, quam pro arbitrio in fractiones secare possis, at massa rerum actu divisa est.-Hartsoekeri liber, quem ad me misit, jacet in cista, quem adhuc Berolino exspecto ; acceptum mittam. Duo ponit principia, rempe partes matériae alias perfecte fluidas, et alias perfecte firmas. Hanc hypothesin vulgares Philosophorum notiones non facile réfutaverint ; apud me stare non potest. Newtonus (quantum nunc judicare possum, dum librum pèreurrere non vacat) videtur demonstrationem vacui suam non `tam absolutam exhibuisse, quam insinuasse p. 346 Principiorum Naturae Mathematicorum, ubi experimenta exhibet, ex quibus putat pendere demonstrationem vacui. Ego vero non video, quomodo possibile sit experimenta excogitari, unde haec controversia accurate définiatur, quam a rationibus unice pendere censeo. Inspicies hunc locum, quem quaerebas, et si videtur examinabis. Venio ad controversias vestrorum, optaveramque odiosis utrinque abstineri. lil tu, admodum Reverende Pater, valde laudas, modo fut utrinque. Fortasse tamen laudabilior erit, qui a sua parte faciet, quamvis mutua humanitas non reddatur : et religiosis hominibus, imo virtutem colentibus omnibus dictum ego putem illud Virgilianum :

Tuque prior, tu parce genus qui ducis Olympo,

Projice tela manu, sanguis meus.