Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/370

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Yclimig au bei ñofiœ. — SD¢6 äoficã au 2¢ibni3. 357 xLu.

Qeibniå un beë fiåoffeê.

Hesternas meas satis prolixas acceperis cum adjectis ; nunc iterum scribo, et additas ad R. P. Orbanum curari peto. la iter fecit in superiorem Germaniam, ibique thermis usus est, atque inde incolumis rediit. Gblitus sum de Chronostichis dicere in Reginam Lusitanam*), quae appellantur extemporaneae ; id mihi mirum visum est. Ego certe vix multis diebus tale quid conficerem. Est magna in his Rempii facilitas, sed quantum video, qui haec fecit, ei non cedit. Possit nsum habere talis labor ad hismriam universalem, et similia. Itaque Autorem nosse velim. Vale et fave. Dabam Hanoverae L Sept. 1708.

xuu.

ïlbcê ålåoffeë au Qeibnig.

Binas a to litteras intra biduum acoepi......... De Roswitae carminibus et universo opere tuo significabo Turnamino ; erunt baec ei promulsionis instar ad caetera quae a te porro communicanda sperat.

Non pauca loca adduci possent, ex quibus Jansenius nullum beatorum inter et viatorum libertatem discrimen fecisse colligitur. Unum produco : Tomo 3 lib. 4 cap. L col. 46 éditionis primae Lovaniensis Jacobi Zegeri Anno 1640 sic habet : Voluntas concupiscentiae terrenae visco intime penetrata semper et in omni actu motibus ejus fertur et refertur, imperio ejus et ponderi indesinenter inserviens, eodem plane modo quo voluntas Beatorum in omnibus omnino motibus servit divinae caritati.

Scire velim ubi prodierit ista Continuatio Colloquiorum Comitis’ de Gabalis, quam profecto lectu jucundam esse oportet. Annotationes vero tuas ad Bailianas objectiones mihi si legendas miseris, rem facies mihi longe) Dh Bcrfe batte bcô floficä au Slclimlg überichidt.