Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/382

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcibuig au bes flofics. 369

scrupulus, cui mederi non possum. Animas brutorum non statim ab initio creatas esse ceusere videris, sed tune primum cum Deus animalia produxit, eaque benedictione sua impertitus est. lgitur et matériam primam singulis animabus propriam non prius creari oportuit, utpote ab illis inseparabilem. Atqui animae brutorum creatae sunt infinitae, ergo et matéria brutorum animabus propria infinita concreata fuit, quaero nunc, haec infinita matéria si in cumulum unum rédigatur, facietne molem aliquam an nou ? Si faciat, ergo et dispersa molem faciet : si oongregata molem non faciat, quomodo ergo verum est, quod alias me docebas, ex solo situ partium matériae molem sive extensionem oonsurgere ?

lntelleximus Papam post auditum Patrem Provana refereutem de Rebus Chiniois nihilominus pronunciasse pro décreto Turnonii, attamen necdum scimus an Ritus Chinicos déclaravérit esse absolute superstitiosos, an vero tantum prohibuerit tanquam habentes saltem speciem superstitionis. Vale etc. Hildesiae 22 Aprilis 1709.ï§ -n

Ln.

2eil›ui¿ au beë îåoffeê.

Duo sunt in Bibliopolis, quae eos ambignos reddere solent : unum lucri oupiditates, alterum ignorantia : ita nesciunt, quid eligere debeant. Et non satis fidunt eruditis, quia putant, eos magis intelligere, quid sit doctum, quam quid sit vendibile. Nuper curavi in mundum rédigi dissertationem olim a me conscriptam, cum res Seculi Noni examinarem et in Chronologicis disquisitionibus versarer. Titulum ei feci : Flores sparsi in tumulum Johannae Papissae, ubi fabulam Papissae partim novis argumentis partim veteribus ooufirmatis explodo, et Chronologiam ejus temporis passim obscuratam in clara luce colloco, et eifugiis Friderici Spanhemii, Leidensis Theologi, nóvissimis peculiari libello in Batavis ante aliquot anuos édito oontentis respondeo. Nonnulla etiam non observata inspergo ; nam et librum quendam Magicum Papissae attributum, nondum quidem éditum, detexi, aliaque curiositate lectoris non indigua ex Manuscriptis erui. Hic libellus fortasse magis placeret Typographo vestro Leodiensi, sed ego libenter uni concederem utrumque, tam illum de Papissa Latinum, quam Baylio oppositum Gallicum. u. gr.