Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/384

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Eciñnig au bcfi Bofieê. 371

Fortasse aliquis diceret, eas non esse in loco nisi per opérationem, rempe loquendo secundum vetus systema influxus, vel potius (secundum novum systema harmoniae praestabilitae) esse in loco per corresponsionem, atque ita esse in toto corpore organioo quod animant. Non nego interim unionem quandam realem metaphysicam inter Animam et Corpus organicum fut Turneminio etiam respondi), secundum quam dici possit, animam vere esse in corpore. Sed quia ea res ex Phaenomenis explicari non potest, nec quicquam in iis lvariat, ideo in quo formaliter consistat, ultra distincte explicare non possum, Sufficit corresponsioni esse alligatam. Vides autem me hic loqui hactenus non de unione Entelechiae seu principii aotivi cum matéria prima seu potentia passiva, sed de unione Animae, seu ipsius Monadis (ex utroque prinoipio resultantis) cum massa seu cum aliis monadibus.

At, inquies, quid de ipsa matéria prima animae propria dicemus ? Bespondeo, eam utique animae conereari, seu monadem creari totam. Ergone sio matéria prima augetur et minuitur ? Fateor, cum non sit nisi potentia passiva primitiva. Ergo, inquies, et massa augetur. Concedo augeri numerum Monadum, quarum résultatum utique est massa, sed non extensionem, et résistentiam, aut phaenomena, non magis quam cum nova puncta oriuntur. Deus infinitas Monades novas creare posset, non augendo Massam, si ad novae Monadis corpus organicum non nisi veteres monades adhiberet. Massa est phaenomenon reale, nec in phaenomenis (exceptis iis quae apparent ipsi novae monadi utique nove) quicquam mutatur ob novae Monadis ortum, nisi forte miraculo. Nam putandum est, Monades antiquas jam ab initio ita ordinatas fuisse à Deo, cum eas crearet, ut phaenomena carum respondèrent aliquando Monadi adhuc oreandae, nisi malimus Deum oaeteras omnes monades miraculo immutare, cum novam creat, ut eas novae aocommodet, quod minus verisimile est. Caeterum haec omnia huc tendunt, possibile esse ut Deus creet novas Monades. Sed non tamen définio, à Deo novas Monades creari. lmo putem défendi posse et probabilius esse contrarium, adeoque praeexistentiam Monadum. Et pro créatione absoluta animae rationalis défendi posset Transcreatio animae non rationalis in rationalem, quod fièret addito miraculose gradu essentiali perfectionis. id etiam défendo in dissertatione Antibayliana, tanquam mihi probabilius visum créatione omnimoda, et verius traduce.

in *