Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/385

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

372 @es Sofiœ au Ycitmig.

Mirarer Curiam Romanam de rebus Sinicis nondum satis perspectis cum Ecclesiae nascentis perieulo pronuntiare. Vellem nosse, an verum sit Cardinalem’ Turnonium à Lusitanis in urbe Macao fuisse detentum, et an cum P. Provana venerit Legatus Monarchae Sinici, ut habebant novellae vulgares. Finge, multos Sinenses vere esse idololatras, vel etiam Atheos : sufficit publica illic auctoritate alium sensum assignari ritibus ; qua ratione via etiam aperitur ipsis quoque privatis errantibus ab errore liberandis. Quod superest, vale et fave etc. Dabam Hanoverae 21 April 1709 *). Sn bem norbanbenen @ntmurf batte Qeiimig fotgenbee P. S. iyirqugefügt, bas in bet : iibidnift bes ibriefee mabtidyeinfidy auegelafien murbe. P. S. Ame multos annos, cum nondum satis matura esset philosophia mea, locabam Animas in punctis, et ita putabam multiplicationem animarum per Traducem explicari posse, dum ex uno puncto fieri possunt plura, ut ex apiee trianguli unius per divisionem fieri possunt apices plurium triangulorum. Sed factus consideratior, deprehendi non tantum ita nos in difficultates innumeras indui, sed etiam esse hic quandam, ut sic dicam, μe-cáfiaatv ai ; à’zÀÀo ïévoç. Neque animabus assignanda esse quae ad extensionem pertinent, unitatemque carum aut multitudinem sumendam non ex praedicamento quantitatis, sed ex praedicamento substantiae, id est non ex punctis, sed ex vi primitiva opérandi. Operatio autem animae propria est perceptio, et unitatem percipientis facit perceptionum nexus, seoundum quem sequentes ex praecedentibus derivantur.

Lm.

îbeê îåoffeê au Qeilmiå.

Patrem Turnaminum, quicum stati litterarum commercii instituendi occasionem percommodam diu quaesitåm nunc demum reperisse me arbitror, de utroque isto opere certiorem faciam et gratiam sine dubio non levem inibo.

Remitto cum plurima gratiarum actione Conjecturas physicas Hartsoeckeri, quarum continuationem typis nuper vulgatam esse ex Lipsiensi "’) Øicict flricf ifl in Leibn. op. omn. ed. Daten ; tom. II batirt : 30 April. 1709.