Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/440

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Qcibuig au bcfl üoficfi. 421

degeres edoceret, cum gratissimae Tuae litterae post ambages nescio quas ad me pervenerunt.

Theodicaeo Tuo rigidiores non valde favere scribis. Bene est, at favent alii, fortasse meliores. Turnamino certe placere, ex verbis ejus cognosces quae hic transcribo : Vous pouvez mander par avance à Monsieur de Leibniz que j’ai lù avec beaucoup de plaisir son Theodicée et qu’il en verra dans notre Journal un extrait qui lui plaira ; j’aurai l’honneur de lui en écrire au long parla première occasion. Et fortasse jam promissis steterit, nam litterae, quarum hoc fragmentum est, 30 Gctobris datae sunt. Dum rem propius réputo, Theodicaei versionem aggredi vix audeo. lnterpretem postulat non élégantem minus quam otiosum ; mihi otium vix suppetit, facultas ne vix quidem. At ne me causari putes, en specimen in annexa scheda. les si non respuis, eodem filo caetera persequi conabor, et satius erit, opinor, rudem ejus versionem extare quam nullam. Mittam propediem Henrici Meldensis Episcopi Mandatum quod Jansenii et sectatorum ejus sensum ex fontibus ipsis eruit inque clara luce collocat, de quo sententiam Tuam intelligere aliquando gestio. Gccasionem interim aucupor qua haec aliaque subinde communicem, quae deesse diu non poterit, si verum est, statam quadrigam quot hebdomadis Colonia hac ad vos commeaturam brevi.

Vale etc. Dabam Paderbornae pridie Calendas Januarias Anni 1742. P. S. Si quae subinde dissertatiuncularum vel opusculorum Trivultiano Diario idoneorum exempla quihus carere possis ad manus Tuas perveniant, mitte quaeso ad me..................

Lxxxvn.

Qeibuig au beê ålåoffeê.

Plane ad votum meum est versionis tuae specimen, modo fas forêt tantillae rei tempus tantum a te impendi. Remitto igitur, nec, quod admoneam, habeo, simulque gratias ago. Non assentirer hoc a te melioribus destinato agi, nisi scirem cadem opéra rem a te péritissime discussum iri.