Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/442

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ibm Bofics an Seilmig. 429

Cum aliquando Paderbornae essem, inveni in collegio vestro virum in Mathesi practica bene versatum, sed nominis oblitus sum et anni sunt admodum multi. Habet interdum Westphalia praeclara ingenia et sese ostensura, si occasio culturae detur. °

Ante annos aliquot Dn. de Alpen (si bene memini nominis) vitam Bernardi Episcopi Mouasteriensis uuperi dedit justo volumine. llle liber non est visus in officinis nostris. Quod si apud vos haberi potest, libenter redimam.

An probas quae Hartsoekero rescripsi ? Ego certe, nisi principium meum bene percipiat, erravi cum eo, frustra non replicabo. Quod superest, vale et fruere, et rem in multos annos faustos ac felices bene gere. Datum Hanoverae 6 Januar. 1742.

P. S. Ni fallor, hinc per Hamelam recta ad vos scribitur. Titulos Batavis superiluos et hic minus usitatos omitti malim. Lxxxvm.

îbeê ãåoffeö au Reiimig.

Meldensis Episcopi librum Hildesia jam ad TE pervenisse confido una cum Iiteris Clarissimi Hartsoekeri, qui chorda semper aberrat cadem. Obstant videlicet Atomi carissimae, ne principium Tuum magnarum véritatum sane fecundum videat. Et qui potest novi systematis parens abdicare partum suum et immilibus objectationibus tuis in praedam relinquere ? A voluntate ad intellectum dum transfert libertatem, transfert et difficultatem, imo auget, nec capio quid hoc ad Providentiae divinae cum hominis libero arbitrio dissidium faciat. Suspicor eum per praescientiam vel providentiam intelligere actum humani intellectus qui voluntatis actum praecedere debet. Sed quis ista vocabula illo in sensu usurpavit unquam ? An verum est quod tam fidenter objicit, corpus a motu, etiam celerrimo ad quietem omnimodam in instanti transire ? et frustra ad experientiam provocat, cum melior judex ratio contrarium probare videatur, saltem in elasticis, imo et forsitan in aliis de quo Te audire cupio, nam Hartsoekero Te (de hoc saltem) respondere nec opérae pretium censeo nec ipse cupit. Mallet Te ad certamen de Kepleri Ellipsibus allicere, ubi quia Te