Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/447

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

434 i !cibni3 an bcê Qåoficê.

pulchre atomi impugnantur. Et praeclare praevidisti, experientiam quam aifert, veram non esse. Omnia corpora dura nobis nota Elastica sunt, adeoque ceduut, et vim incurrentis per gradus et paulatim infringunt ; etsi hoc non semper satis scnsibile sit, cum scilicet valde dura sunt corpora, et magna se promptitudiue restiluunt. Sed si dantur atomi, transitus fit in instanti contra ordinem rerum. Argumentum quidem hoc olim adhibitum contra Atomos nou fuit, sed tamen non spernendac est efficaciae apud intelligentes.

De primo suo Elemento, ’seu matéria summe fluida, ita interdum loquitur, ac si corpus non esset, sed hoc forlasse in logomachiam abibit. Nam movetur, et impellit impelliturque, et extensionem habet, et partes etiam aliae ab aliis discedunt. Sed quamdiu in hoc suo fluido nihil aguoscit nisi extensionem, figuram et harum variationem in motu, nou poterit inde educere perceptionem. Ait quidem nos non posse scire quarum rerum tale fluidum sit capax, sed quamdiu in eo nihil aliud quam dicta collocamus, optime perspicimus quorum capax sit. Nec modificatio perfectiones modificato addere potest, cum harum tantum limites variare possit. Quod si in illo iluido collocat aliquod attributum altius, acl nostra vel eis vicina redibit. Sed ipse di-scrimen rei subslantialis et modificationum, aliaque non imaginatione sed intelligentia comprehendenda, nou satis inspexisse videtur aut curare. Amicus qui in Actis Lipsiensibus Muysii librum recensuit, ostendit etiam, eum plane intactam reliquere vim argumenti mei pro necessitate Eutelcchiae matériam diversificantis, et nonnulla affert tuis plane consentientia. llis et similibus facile convinci posset Dn. Hartsoekerus, nisi invictus esset. Si spiritus nihil aliud sunt quam collectio quaedam, et ut sic dicam gutta lluidi, non magis apparet, quomodo perceptionem producant, quam si eos cum Epicuro ex atomis globularibus composuisset, nec unquam reddet rationem diversitatis. Sed postquam semel sibi persuasit, duo esse primaria, matériam perfccte duram, et perfccte fluidam, quae scilicet imaginationi blandiuntur, pulchrum putavit, ex uno corpore ducere spiritus, cx altero corpora ; quomodo inde ducantur spiritus, non est sollicitus. lta scilicet solent qui hypothèses suas amant. Non potui non hunc parentis amorem in foelum, in novissima Epislola ei nonnihil objicere, et quia liticulae laedio captus videtur, finem ei simul imponere : interea nihil obslat, opinor, quin Epistolae novissimae, et llarlsoekeriana et mea, R. P. Turnemino commuuicari possiut.