Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/462

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@ce SBofic6 au Qeibnig. 449

a me percipi sententiam Tuam nec ea quae dicis in notis ad librum de Origine Mali n. 5. incommodare arbitror realitati corporis mathematici sive quantitatis dimensivae ultra phaenomena progressae. Sed tamen, uti nuper dixi, si verum esset, id totum per phaenomena sola explicari posse, hoc opinor non obstaret dogmati de transsubstantiatione. At cum multos semperore philosophos arbitrer qui in corpore sic sumpto aliquid esse praeter phaenomena judicabunt, satis mihi erit, si in bac saltem via quantitatem dimensivam absolutum aliquid esse a substantia distinctum concedatur. Cum S. Augustinus futi et Scriptura ipsa) plane contraria loqui subinde videatur, quae non revocavit etiam dum libros suos jam senior retractavit, nunquid hoc satis est fundamenti ad distinguendos duos verborum illorum seusus ? Deus vult voluntate conditionata salutem omnium hominum. Hoc vult Augustinus in textibus nuper a me allatis. Deus non vult voluntate absoluta et décretoria salutem omnium sumptorum pro singulis générum, sed pro généribussingulorum. Id contendit in textihus qui pro negativa aiferuntur, uti’etiam contendit S. Prosper in Articulis Augustino falso impositis. Janseniani dum nullum in Deo salutis reproborum voluntatem admitti ab Augustino volunt, eum sibi ipsi aperte contradicentem faciunt. Et si scopus libri, in quo S. Pauli verba de généribus singulorum exponit, consideretur, de voluntate décretoria locutus fuisse reperietur. Jansenii seusus dubius amplius esse posse non videtur, cum uti demonstrat Meldensis Episcopus, non alium ei seusum tribuat Ecclesia, quam quo Sectatores eum sui intellexere. Opportune accidit, ut hoc ipso tempore quo Theodicaeam verto, Tractatum de Deo prao manibus habeam, nam dum autores nostros hoc de argumeuto evolvo, plurima occurrerunt quae cum méditationibus Tuis egregie conspirant. Speciminis loro sit excerptum ex lzquierdo. quo sententia Tua de uecessitate morali Dei ad optimum plane exprimitur, atqui jurare paene ausim opus illud nunquam à Te visum. Operosum esset omnia perscribere quae tuis consentientia habet. Objectiouibus quae contra sententiam utrique communem militant, et quarum non paucae mihi occurrebant, scite respondet. Excerptum illud pagina hujus folii extrema reperies. Hujusmodi excerpta, si probas, non pauca subjungere potero versioni Theodicaeae, quam quo magis volvo, eo amplius placet, si paucula quaedam excepero quae nihil ad summam faciunt. Reperi tandem locum, in quo Il. 29