Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/463

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

450 Qeibnig an bcâ äofies.

spem facis aliquando videndi à Te quaedam de Continuitate et lndivisibilibus ac Infinite. Extat is in praefalione Theodicaeae, quam necdum verti, dignus profecto te vindice nodus, quem nisi solveris, nemo arbitrer unquam solvet. Itaque banc de Philosophia bene merendi occasionem ne quaeso négligas.

Gras ad Dn. Rommerskirchium miltam schedam Tuam. Vale etc. Dabam Paderbornae 42 Junii 1742.

P. S. Dum Iitteras Tuas relégo, unum invenio cui non respendi. Turnaminus indicavit mihi Tbeodicaeam in Actis Trivultianis esse recensitam Teque judicio de ea late fore contentum ; quin et Diarii exemplum ad me miserat, sed illud in via periit. ltaque novum poposci ; ubi accepero, tecum communicabo.

  • xcv.

ficibnig an bcê ïåoiïcê.

Nova semper beneficia in me cumulas, in quibus non postrema sunt quod Recensionem Trivultianam procurasti, quam légère aveo, et quod non nunciasti tantum, sed et narratione condigna illustrasti Eminentissimi Ptolemaei promotionem, cui ex anime gratulor lileris quas transmitto, et ut eas quemadmodum obtulisti, curare velis pete.

Beneficium etiam tribuis, dum doctorum ex sacra schola virorum sententias meis qualibuscunque conspiranles notas. Id enim tum ad confirmandum tum ad intelligendum plurimum valet. R. P. Sebastiani lzquierde nihil aliud me inspicere memini, quam librum inscriptum Pharus Scienliarum, quem juvenis vidi, sed ideam ejus paene amisi ; quaedam phrases Izquierdinae in locis à Te excerptis nonnihil a meis dissonant, sed in re consentire videmur. Ex. gr. cum ait Deum necessitatum fuisse moraliter, non physice ad mundum creandum, ego dicere malui, moraliter, non metaphysicc ; physicam enim necessitatem in libello mé’o sic explicui, ut sit conséquens moralis.

Explicationem phaenomenorum Omnium per solas Monndum perceptiones inter se conspirantes, seposita substantia corporea, utilem censeo ad fundamenlalem rerum inspeclionem. Et hoc exponendi modo spatium fit ordo coexistentium phaenomenorum, ut tempus successivorum ; nec ulla est mo-