Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/485

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

472 Qcibnig.

Praedicata Abstracta quae non sunt Entia, sunt vel essentialia (nempe attributa vel alfectiones ; attributa, primitiva ; aifectiones, derivativae) vel Áccidentalia, qualia sunt relationes accidentales. Sunt et abstracta composita, v. g. animali-rationalitas, id est animalitas rationalitas, id est humanitas.

lnterdum oblique eonjunguntur, et Unum abstraotum est alterius accidens, ut cum dicitur v. g. doctrina salutifera, ubi salutiferum esse est accidens doctrinae.

Dantur scilicet accidentia accidentium, etsi non dentur substantiae substantiarum, id est potest substare accidens accidenti, non substantia substantiae.

Cum abstracta non sunt Entia, reducuntur ad véritates, verb. g. Rationalitas hominis nihil aliud est quam véritas hujus Enuntiationis : homo est rationalis. Unde patet inoomplexa saepe fundari in ipsis complexis, quae tamen per se natura posteriora sunt ipsis incomplexis, quorum scilicet faciunt nexum.

Et revera omnis propositio seu omne complexum potest vicissim reduoi ad incomplexum per est primi Adjecti ut vocant. Ut si loco propositionis : homo est rationalis, dicam rô Hominem esse rationalem, est. Rosam esse odoratam, est. Nempe est verum, etsi forte non existat rosa, ut in hyeme.

Complexa seu propositiones sunt absolutae vel hypotheticae, vel ex his confiatae *).

Absolutae, ut homo est beabilis ; hypotheticae, veluti si homo est beahilis, sequitur quod anima ejus sit immortalis ; nam in hac vita nulla est vera beatitudo.

Propositiones omnes rursus sunt rationis vel facti, Rationis, veluti homo est beabilis ; l’acti, omnis homo merelur damnari, hoc soilicet casu factum est, per peccatum.

Omnes propositiones universales reduci possunt ad hypotheticas, veluti omnis homo est beahilis, idem est ac si dicas : si quis est homo, sequiturÎ.

) ïlanbbcmerlungz Uti omnis terminus dicit possibilitatem, ita omnis propoeitio

dicit véritatem. Et tamen ut terminus dividi potest in possibilem et impossibilem, ita propositio in veram et falsam. Nempe Terminus vel propositio tune falso dicit, quod dicit. Hino patet etiam quomodo omnis Terminus incomplexus concipi posait ut involvens aliquid complexi, quatenus affirmat possibilitatem.