Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/486

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

2¢ibni5 cm bee Sofia. 473

quod sit beabilis. Vicissim hypotheticae reduci possunt ad absolutas eo modo quo reduximus complexas ad incomplexas, v. g. si homo est beabilis, sequitur quod anima ejus sit immortalis, haec propositio reduci potest ad banc : hominem esse beabilem est animam hominis esse immortalem. Ita etiam omnes syllogismi hypothetici reducuntur ad leges Categoricorum. À Terminis et Enuntiationibus praestat omnia transferre ad res, et véritates.

Ex Hypothesi, quod nihil aliud existat, quam Monades, et quod eae modificentur varie et consentienter, fit ut omnia caetera Entia quae concipimus non sint nisi phaenomena bene fundata.

Ita corpora omnia non magis erunt substantiae quam iris, et omnes qualitates corporeae non magis erunt reales, quam colores iridis. Nec magis sensus tactus quam visus nobis probat corpora esse substantias. Spatium non magis est substantia quam tempus. Extensio ipsa tantum abest, ut sit aliquid primitivum, quemadmodum ooncipiunt quidam, praesertim Cartesiani, ut potius nihil aliud sit quam multitudo comperceptionum coordinatarum seu phaenomenorum, quatenus habent ordinem coexistendi communem. Simul percipio A, B, C, et alia est comperceptio ipsorum A et B, quam ipsorum A et C, aut ipsorum B et C, non considerando licet quid sit in ipsis varium, seu in quo diiïerant intrinsecus A, B, C. Atque hoc observando, dico me percipere spatium et extensionem. Ipsa autem A et B et C considero ut puncta, seu ea in quibus nihil observari potest, quam situs, seu quod simul percipiantur, cum aliquo discrimine comperceptionis..

Moveri dicitur situm habens in quo causa est mutati situs, seu ex quo mutati ejus cum alio situs ratio redditur. Quod si sufficiens ex ipso ratio redditur, hoc unum movetur, œeteris quiescentibus ; sin minus, plura simul moventur. -.

cl.

2eitmi¿ au beê iåoffeê.

Quaeritur, quomodo sententia vestra wep ! toii μzrouazaaμoö explicari possit, tum secundum Hypothesin merarum Monadum, tum secundum Hy-