480 @ce äoficö on fictbnig.
adeo ad accidentium classem relégare, si per accidens intelligatur id quod nec est substantia simplex nec substantiae compositae constitutionem ingreditur, neque sine alterutra connaturaliter existere potest. Quidquid sit an monades subordinatae monadi praedominanti sint pars substantialis, id est essentialis corporum physicorum, quod non assero, at saltem substantia corporea complète sumpta (v. g. homo aut equus) monadem sibi propriam, rempe praedominantem essentialiter includit ; homo enim constat essentialiter non e solo corpore, sed ’etiam ex anima ; caeterae vero sive Entelechiae sive monades subordinatae, non quidem pars substantialis essentialis, sed integralis esse possunt. De caetero si monades, uti censes, nullam aliam modificationem quam perceptiones et appetitiones admittèrent (cujus placiti rationem à Te intelligere cuperem), dici fortasse posset juxta hucusque a me disputata, vinculum substantiale modale consistere in quibusdam substantialibus perceptionibus aut appetitionibus aut certe in utrisque, quibus fit ut caeterae monades uni praedominanti subordinentur substantialiter, quaeque essentialiter existentes simul sint ipsa monadum subordinatio. Accedit alia ratio cur vinculum substantiale monadum ad constituendam substantiam compositam requisitum modum esse mallem, quam entitatem absolutam, rempe quod omnis substantia dicat essentialiter simultatem omnium suarum partium, omnis autem entitas absoluta sine quavis alia entitate creata absoluta a se distincta existere posse videtur, ergo nulla entitatum absolutarum solarum collectio (puta collectio animae monadis humanae et vinculi substantialis absoluti) constituere potest adaequate substantiam completam quae homo dicitur. Sed de his satis. Prodiit Antverpiae (nisi titulus mentitur) Philagrii Le Roy Philosophie Eclectica Radicalis, quae quantum obiter inspicienti judicare licuit, aliquid boni continere videtur.
Expecto indies Roma Refutationem Philosophiae Cartesianae adornatam a quodam e nostris, à Patre’Brunacio, ut suspicor, is enim hujusmodi réfutationem méditari dudum dictus est.
De versione mea praeclari operis tui nihil dicam, donec residuam ejus partem videris. Vale etc. Dabam Paderbornae 8Augusti 1743.