Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/506

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

@ci Soficz an Qtibnig. 493

posito. Sed Dn. Hartsoekerus facile aliam actionem commodiorem bac experiendi comminiscetur. Suifecerit ex bac figura intelligi ab eo vim quaestionis. Pono autem in utroque experimento acum adhuc esse virginem vel nondum imbutam, sive A trahat positus in situ naturali, sive in violento.

Quod superest, vale et fave. Dabam Hannoverae 15 Martii 1745. cxlx.

Sbeê ãåoffeê au Beibniå.

Mitto Responsum Hartsoekeri super quaestione Magnetica. Experimentum quod adducit an rem evincat nescio, suspicor enim quod in limatura ferri insensibile est, fieri posse sensibile, si instrumenta accuratiora adhiberentur. De quo judicium tuum audire aveo.

` Videris non observasse objectiunculam in aliqua priorum epistolarum mearum propositam, cuius soiutionem a te desidero. Est autem haec : in hypothesi, quod detur aliquid realizans phaenomena distinctum a monadibus carumque perceptionibus, quaero quis efficiat mutationem phaenomenorum in ipso corpore ? Si Deus, perpetuum erit miraculum ; si monades, ergo corpus quodammodo pendebit a monadibus etc. Subjungo alterum circa Harmoniam praestitutam : Si monades universae ex propria penu, ut sic Ioquar, et sine ullo physico unius in aliam iniluxu perceptiones suas habent, si praeterea cujuslibet monadis perceptiones caeteris quae nunc à Deo creatae sunt monadibus carumque perceptionibus praecise respondent et attemperantur eas repraesentando, non potuit ergo Deus ullam ex his quae modo existunt monadibus creare quin.alias omnes quae nunc pariter existunt conderet, Deus enim nullo pacto efficere potest ut naturalis monadum perceptio ac repraesentatio fallatur, falleretur autem si ferretur in monadas non existentes tanquam existeutes. At si verum est Deum id non potuisse, non video cur magnopere laudanda sit sapientia divina in delectu et compositione harum rerum cum illis. Electa enim semel minima quacumque monade, quam produceret, necessitabatur Deus reliquas omnes producere, sicut necessitatur non decipere creaturas rationales, aut non infundere illis errorem, aut sicut necessitatur promissis suis attemperare eventum.