Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 2.djvu/528

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

Mimi ; au bcö Qãofice. 515

percipi solent, ne quid de publico privatoque jure nostri lmperii et canonibus etiam Ecclesiasticis dicam.

Quae cum ita sint, non dubilo quin factnrus sis quicquid tua consultissima acquitas et in illum meque beneficus favor admittet. Vale. Dabam Hanoverae ll April. 1746.

Î-1- :- :Î-1-i

0

oxxvm.

Qeilmiå au beê îåoffeê.

Uli in Geometria interdum contingit, ut ex eo ipso quod supponitur aliquid esse diversum, inde non esse diversum conséquatur, de quo génére ratiocinandi apud Euclidem aliquando reperto Cardanus, Clavius aliique egere : ita si quis fingat, mundum creatum fuisse citius, reperiet non esse factum citius, quia lempus absolutum non datur, .sed nihil aliud est quam ordo successionum. Eodem modo si quis fingat, totum Universum loco moveri servatis omnium rerum inter se distantiis, nihil actum erit, quia spatium absolutum aliquid imaginarium est, et nihil ei reale inest, quam distantia corporum ; verbo, sunt orîiines, non res. Tales suppositiones oriuntur ex lalsis ideis. ltaque nisi aeternus sit mundus, quocunque tempore coepisse dicatur, perinde est : et nisi hoc statuamus, in absurdum iucidemus, nec poterimus satisfacere arguentibus pro aeternitale Mundi. Sequeretur enim Deum aliquid praeter rationem fecisse, neque enim possihile est rationem dari hujus potius quam alterius temporis initialis, cum discrimen ullum assignari non possit. Sed ex hoc ipso, quod discrimen assignari non potest, judico etiam nullam esse diversitatem. Potuit ergo citius oriri mundus, sed tune statucndus erit aeternus. Materiam naturaliter exigere extensionem, est partes ejus naturaliter exigere inter se ordinem coexistendi. An hoc negabis ? E0 ipso, dum puncla ita sita ponuntur, ut nulla duo sint, inter quae non detur medium, datur extensio continua.

` ln tuo arbitrio est, vinculum realizans composita appellare modum substantialem. Sed tune modum usurpas alio sensu, quam solemus. Bevera enim subslanliae compositae basis erit. Sed iste modus est res durahilis, ss*