Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/208

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

XUI.

Veritates absolute primae*) sunt inter veritates rationis iden- ticae et inter veritates facti haec, ex qua a priori demonstrari possent omnia experimenta, nempe Omnepossibile exigit existere, et proinde existeret nisi aliud impediret^ quod etiam existere exigit et priori incom- patibile est, unde sequi tur, semper eam existere renim combinationem, qua existunt quam plurima, ut si ponamus A, B.C, D. esse aequalia quoad essentiam se aeque perfecta sive aeque existentiam exigentia, et ponamus D esse incompatibile cum A et cum B^ A autem esse compatibile cum quovis praeter cum Z), et similiter B et C, sequitur existere hanc combi- nationem A, B, C, excluso Z) ; nam si D existere volumus, non nisi C ipsi poterit coexistere, ergo existet combinatio CDy quae utique imperfectior est combinatione ABC, Itaque hinc patet, res existere perfectissimo modo. Haec propositio : omne possibile exigit existere, probari potest a posteriori, posito aliquid existere ; nam vel omnia existunt, et tunc omne possibile adeo exiget existere, ut etiam existat, vel quaedam non existunt, tunc ratio reddi debet, cur quaedam prae aliis existant. Haec autem aliter reddi non potest quam ex generali essentiae seu possibilitatis ratione, posito pos- sibile exigere sua natura existentiam, et quidem pro ratione possibilitatis seu pro essentiae gradu. Nisi in ipsa Essentiae natura esset quaedam ad existendum inclinatio, nihil existeret ; nam dicere quasdam essentias hanc

  • ) Am SÄnnbc bc* SD^anufcript« ^at ficibnij bcmcrft : Veritatis definitio realis est. Ve-

rum est quod ex identico demonstrabile est per definitiones. Quod demonstratur ex definitionibus nominalibus verum est hypothetice, quod ex realibus absolute ; definitio- nes non nisi reales earum notionum afferri possunt, quae a nobis immediate percipiun- tur, ut cum dico existere verum esse, extensio, calor ; nam huic ipsi quod confiise per- cipimus, assignandum est ac aliquid distinctum. Definitiones reales a posteriori possunt probari, nempe ab experimentis. Quod omne existens est possibile, debet demonstrari ex definitione existentiae.

/

/