Page:Leibniz - Die philosophischen Schriften hg. Gerhardt Band 7.djvu/209

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

xm. 195

inclinationem habere, quasdam non habere, est dicere aliquid sine ratione*), cum generaliter videatur existentia referri ad omnem essentiam eodem modo. Illud tamen adhuc hominibus ignotum est, unde oriatur incom- possibilitas diversorum, seu qui fieri possit ut diversae essentiae invicem pugnent, cum omnes termini pure positiv ! videantur esse compatibiles inter se .

Yeritates secundum nos primae sunt experimenta.

Omnis veritas quae non est absolute prima, demonstrari potest ex ab- solute prima.

Omnis veritas aut demonstrari potest ex absolute primis (quas inde- monstrabiles esse, demonstrabile est) aut ipsa est absolute prima. Et hoc est quod dici solet, nihil debere asseri sine^ ratione, imo nihil fieri sine ratione.

Quoniam vera propositio est quae identica est, vel ex identicis potest demonstrari adhibitis definitionibus, hinc sequitur Existentiae definitionem realem in eo consistere, ut existat quod est maxime perfectum ex iis quae alioqui existere possent, seu quod plus involvit essentiae. Adeo ut natura sit possibilitatis sive essentiae exigere existentiam. Nisi id esset, ratio existentiae rerum reddi non posset.

Sil SSorftc^cnbcm ^at ßcibnij bic folgenbcn Definitionen ^inju* gefügt :

Bonum est quod confert ad perfectionem.

Perfectio autem est quod plus essentiae involvit.

Privativum est, quod dicit negationem.

Positiv um quod dicit affirmativum.

Omnis linea recta finita dicit negationem continuationis ulterioris.

Genuinum est id quod esse putatur, spurium seu apparens, quod est aliud, nempe apparens habet quasdam proprietates ejus quod esse creditur, quae scilicet facilius possunt observari, sed desunt illi aliae, qui- bus res ab aliis omnibus distinguitur, ut aunim, quod colorem habet, at ignem fulminis non sustinet.

  • ) fieibntj §at nm SRanbe bed 9) ?anufcnpt(i bemerft : Si Existentia esset aliud quiddam

quam essentiae exigentia, sequeretur ipsam habere quandam essentiam seu aliquid novum superaddere rebus, de quo rursus quaeri posset, an baec essentia existat, et cur ista potius quam alia.

13»