Page:Métais - Cartulaire de Notre-Dame de Josaphat, tome 2.djvu/15

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

10 CARTULARIUM
conventum de Josaphat, ex altera, finita est in hune modum; videhcet quod nos domini Perchei omnia qua&cumque in terris, aquis, pratis, nemoribus, decimis, redditibus et aliis quibuslibet rebus antecessores nostri, domini Perchei, eisdem monachis diversis temporibus conferre curaverunt, divinae pietatis et charitatis intuitu, eisdem in puram et perpetuam elemosinam, liberaliter, quiete et pacince, possidendaconcedimus, et quantum ad nos pertinet imperpetuum connrmamus~ votentes etiam eorumdem antecessorum nostrorum pia sequi vestig’ia, et omnium bonorum, quœ in prefato monasterio fiunt, participes fieri cupientes, concedimus eisdem monachis ut stagna suaquae sunt subtus Percheium elevent et dilatent, sicut inter nos et ipsos communiter est conditum sub hac forma Calciatam stag’ni sui mFerioris elevare poterunt ita quod aqua stagni sui possit se extendere usque ad metas quae positœ sunt ex altera parte stag’ni sui, secus viam tendentem Percheium et si aqua stagni sui totam terram infra metas positam occupare non poterit, nichilominus tamen eisdem monachis quieta et libera remanebit. De stagno autem suo superiori statutum est et a nobis concessum quod dilatent et élèvent calciatam ita quod aqua illius stag’ni sui possit se extendere et sursum ascendere ad mensuram duorum digitorum usque ad calciatam stagni nostri, quod de permissione abbatis et monachorum a nobis de novo construendum est m superiori parte mareschiorum, infra metas ab eisdem monachis nobis extensas, per totam terram a parte nostra et hominum nostrorum, quam aqua illius medii stag’ni monachorum poterit occupare, nos eisdem monachis in pace dimittimus et ab hominibus nostris dimitti faciemus liberam et quietam. Prseterea quotiescumque vel a nobis vel a successoribus uostris venditae fuerint piscesilHus stagni nostri a nobis de novo constructi, decimum denarium venditionis sine fraude aliqua eisdem monachis pro décima persolvemus. Concedimus etiam predictis monachis ut ad voluntatem suam terras, prata et nemora sua claudant, sicut sibi utilius fore decreverint, nec nos vel homines nostri infra metas et clausuras suas aliquas pasturas, exactiones vel consuetudines aliquo modo poterunt reclamare, bona Hde eisdem monachis promittentes quod si aliquis eos super hec