Page:Métais - Cartulaire de Notre-Dame de Josaphat, tome 2.djvu/31

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


26 CARTULARIUM

Robinus molendinarius domini Leugarum, vidit clausuram fieri circa prata monachorum et destrui de mandato domini Leugarum ;
Gervasius Petrus molendinarius ;
Robertus furnerius, vidit antiquitusviam ad molendina inter murum qui est juxta molendina et aquam, et quod per viam illam quidam vir qui dicitur Robinus Auberge furatus est quondam saccum annone in molendinis monachorum obstruxerunt monachi viam IHam bis vidit Barthotomeum de Piativillare, servientem domini Leugarum, destruentem ostium.
Martinus Matchaussiez. vidit servientes domini Leug*arum qui asportabant les esclotoères

Testes abbatis et conventus de Josaphat contra dominum Gallerum de Leugis.

Petrus de Sancto-Carauno, sacerdos et monachus, juratus dicit quod cum fuerit monachus de Josaphat bene per triginta annos, numquam vidit nec audivit dici quod molendinarii vel servientes domini Leugarum intrarent per ostium illud de quo agitur, utendo jure suo, quoniam monachi cum clave et sera firmabant ostium illud, nec aperiebatur aHcui pulsanti nisi de voluntate monachorum. Vidit etiam diu quod quoniam non erat ibi ostium monachi claudebant aperturam ostii sine contradictione aliqua, palis et spinis, ita quod nullus intrare poterat vel exire vidit quod in tempore in quo erat herba in pratis, ipsi faciebant claudi palis et spinis pratum quod est juxta ostium ex parte aque, versus pontem petrinum, ita quod nuïïus poterat intrare pratum, donec herba esset collecta. Dicit etiam quod sicut didicit ab antiquis monachis ipsius .ecclesie ex quo ipse primo intravit in ecclesiam, molendina sunt in ipso cimiterio. Rursus utrum hoc anno vidit vel audierit molendinarios vel alios servientes domini Leugarum introeuntes per ostium illud quoquomodo, scHicet sive utendo jure aliquo
Les Esctotoeres, filets de pèche et de chasse « Lesquelz prinrent un harnois appelé Esclotoueres, à prendre oiselles de nuit, plusieurs poissons. La Curne de Sainte-Palaye et Du Cange, au mot E.M~<a;s.