Page:Métais - Cartulaire de Notre-Dame de Josaphat, tome 2.djvu/30

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

ABBATIAE SANCTAE-MARIAE DE JOSAPHAT 25

plus juris habere eundi per viam illam quam illi de furno de Josaphat vel alii homines. Rursus vero quomodo hoc fieret, dixit per hoc quod nunquam audivit contentionem de hac re usque modo sepius et dicebat Ne interrogetis me de hoc amplius quoniam non dicerem vobis amplius. Preterea dixit quod nunquam vidit quod monerii vêt servientes domini Leugarum facerent vim in aliquam clausuram quam monachi fecissent. Dixit enim quod aqua, ubi pons petrinus est, est domini Leug’arum, sed ultra est episcopi. Dixit etiam quod audivit abbatem de Josaphat coram decano recog’noscentem quod multociens ierant moienditiarii per viam illam et non audivit recog-noscentem quod irent alio jure quam alii. Dixit etiam quod credit quod monachi, vel eorum mandatum servarent clavem illius ostii. Dixit enim quod familia episcopi quoniam diruebat murum illum et passim transibat quicumque volebat.Dixit etiam quod nescit ubi communis via est per quam itur ad molendina monachorum. Dixit etiam quod monachi faciebant aperturam et ostium propter fenum suum adducendum et vindemiam et alia negocia et specialiter propter hoc, non autem propter hoc quod monerii possent intrare vel ire.
Raginaldus Gomer’;
Gaufridus Sarcel
Rogerius Blanche
Petrus Morant; ... per undecim annos fuit monerius in tempore domini Gaufridi de Leug is in molendinis de Leugis et ipse et socii sui ibant per viam illam videre borralia. vidit clausuram destrui de mandate domini Gaufridi de Leugis dixit quod bene potest deprehendi per quot borralia currat aqua quamvis non intraret per ostium.
Nicoiaus, presbyter de Domna-Maria ;
Petrus de Dinistaco (?), vidit monerios domini Leugarum transeuntes per ostium illud ut caperent borralia;
Gaufridus de Moinvilla, serviens quondam defuncti Gaufridi domini Leugarum, a XL annis ;

Nous ne donnerons pas les dépositions des autres témoins, car elles se ressemblent presque toutes nous relèverons cependant les particularités intéressantes.