Page:Métais - Cartulaire de Notre-Dame de Josaphat, tome 2.djvu/34

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


ABBATIAE SANCTAE-MARIAE DE JOSAPHAT 29

scilicet quod dicti homines quittaverunt in perpetuum monachis nostris de Sancto-Laurentio tractum dicte decime, quem jure ecclesie sue de quarto in quartum annum ad fabricam ejusdem ecclesie se dicebant habere. Et pro hac quittacione dedimus et concessimus eidem ecclesie de Felins quinque minas, medietatem annone et medietatem ordei semel in quatuor annis perpétue percipiendas in predicta decima nostra de Felins, quam prefati homines tenentur nobis reddere annuatim. Quod ut ratum et nrmum permaneat presentes litteras scribi fecimus et sigillorum nostrorum munimine in perpetuum roboravimus. Actum an no gracie millesimo ducentesimo vicesimo.
Archives départementales d'Eure-et-Loir, original en parchemin, H. 2216.

CCCLXXX
1220
Hugues de Meslay confirme la donation d’un muid de bled que Milon de Lèves son beau-père avait donné à Josaphat à prendre au bois de Lèves. Il confirme aussi celle d’un muid de grain à prendre sur la terre de Villemain, donné par Berte, mère de sa femme.

De uno modio bladi in gangnagio de Nemore Leugarum.
Ego Hugo de Mellaio, miles, universis présentes litteras inspecturis notum facio quod cum scirem certissime quia bone memorie Milo de Leugis, pater karissime conjugis mee Mabilie, religiosis viris, monachis de Josaphat, apud quos sepultus jacet, unummodtum bladi in gaagnagio suo de Nemore Leugarum, annuatim percipiendum, in puram et perpetuam elemosinam moriens delegasset, et quod prefati monachi dictum modium singulis annis contmue perceperant antequam ad me dicti Milonis hereditas pervenisset, tanti viri voluntatem efficaciter cupiens adimpleri, volens etiam ob salutem anime mee et meorum, spiritualium bonorum que in predicto monasterio fient perpetuam participationem habere, eamdam elemosinam laudo, approbo et