Aller au contenu

Page:Montaigne - Essais, Didot, 1907, tome 3.djvu/488

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Parmy ses faueurs vaines, ie n’en ay point qui plaise tant à cette niaise humeur, qui s’en paist chez moy, qu’vne bulle authentique de bourgeoisie Romaine qui me fut octroyée dernierement que i’y estois, pompeuse en seaux, et lettres dorées : et octroyée auec toute gratieuse liberalité. Et par ce qu’elles se donnent en diuers stile, plus ou moins fauorable et qu’anant que i’en cusse veu, i’eusse esté bien aise, qu’on m’en eust montré vn formulaire : ie veux, pour satisfaire à quelqu’vn, s’il s’en trouue malade de pareille curiosité à la mienne, la transcrire icy en sa forme.

Quod Horatius Maximus, Martius Cecius, Alexander Mutus, almæ vrbis conseruatores de Illustrissimo viro Michaele Montano equite sancti Michaelis, et à cubiculo Regis Christianissimi, Romana Cinitate donando, ad Senatum retulerunt, S. P. Q. R. de ea re ita fieri censuit.

CVM, veteri more et instituto, cupidè illi semper studioséque suscepti sint, qui, virtute ac nobilitate præstantes, magno Reip. nostræ vsui atque ornamento fuissent, vel esse aliquando possent : Nos, maiorum nostrorum exemplo atque auctoritate permoti, præclaram hanc consuetudinem nobis imitandam ac seruandam fore censemus. Quamobrem cum Illustrissimus Michael Montanus, Eques sancti Michaelis, et a cubiculo Regis Christianissimi Romani nominis studiosissimus, el familiæ laude atque splendore et propriis virtutum meritis dignissimus sit, qui summo Senatus Populique Romani iudicio ac studio in Romanam Ciuitatem adsciscatur, placere Senatui P. Q. R. Illustrissimum Michaelem Montanum rebus omnibus ornatissimum, atque huic inclyto populo charissimum, ipsum posterosque in Romanam Ciuitatem adscribi, ornarique omnibus et præmiis et honoribus, quibus illi fruuntur, qui Ciues Patriciique Romani nati aut iure optimo facti sunt. In quo censere Senatum P. Q. R. se non tam illi Ius Ciuitatis largiri quàm debitum tribuere, neque mugis beneficium dare quam ab ipso accipere, qui hoc Ciuitatis munere accipiendo, singulari Ciuitatem ipsam ornamento atque honore affecerit. Quam quidem S. C. auctoritatem iidem Conseruatores per Senatus P. Q. R. scribas in acta referri atque in Capitolij curia seruari, priuilegiumque huiusmodi fieri, soliloque vrbis sigillo communiri curarunt. Anno ab vrbe condita CXↃCCCXXXI, post Christum natum M. D. LXXXI. III. Idus Martij.

Horatius Fuscus sacri S. P. Q. R. scriba.

Vincent. Martholus sacri S. P. Q. R. scriba.