Page:Ozanam - Œuvres complètes, 3e éd, tome 2.djvu/435

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.

« Expleta vero oratione, totum se ipsum armavit signo Christi, et benedicens filios fratresque spirituales, adpositus est ad sanctos patres senex et plenus dierum… Sepultus vero est a discipulis suis in arca saxea, die XI kalend. novemb… Scriptumque est illic epitaphium ejusmodi :


 « Hic ego Donatus Scotorum sanguine cretus,
___Solus in hoc tumulo pulvere, verme voror.
Regibus Italicis servivi pluribus annis,
___Lothario magno Ludovicoque bono.
Octonis lustris, septenis insuper annis
___Post Fesulana presul in urbe fui.
Grammata discipulis dictabam scripta libellis,
___Scemata metrorum, dicta beata senum[1]
Posco, viator, ades quisquis pro munere Christi,
___Te, homo, non pigeat cernere vota mea,
Atque precare Deum… qui culmina celi,
___Ut mihi concedat regna beata sua….


« Dicamus ergo cuncti : Sancte Dei et pretiose confessor Donate, pater et pontifex, educator et alitor, rector et pastor, subveni precibus destitutis et lapsis. Miserere viduis et captivis, auxiliare orphanis et pupillis, succurre presentibus et futuris, opem fer viventibus atque defunctis. Nostras quoque preces peto ne recuses, qui, quamvis noxiis loris adstrictos (sic) iniquitatis, pro capacitate tamen ignavie et parvitate ingenioli nostri presumpsimus ad laudem tui sanctissimi hec scripta magistris relinquere, precantes summo conanime, quod inutile invenerint, emendent, nostreque

  1. Ce distique est aussi reproduit dans l’Histoire d’Irlande, de Th. Moore (loco citato), mais d’après un texte moins correct.