Page:Pastoret - Ordonnances des rois de France de la troisième race, tome 18.djvu/257

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

I92

Ordonnances des Rois de France

Louis XI,

à Lyon, (aj Lettres de noblesse pour une Femme.

Avril 14/6.

ZUDOVICUS, Dei gratiâ, Francorum Rex. Probitatis merita, nobiles actus, gestusque laudabiles et virtutum insignia quibus persone decorantur et ornantur, merito nos inducunt ut eis juxta opera, proprio Creatoris exemplo, tribuamus et eos eorumque posteritatem favoribus congruis et nobilium honoribus, ut nomen rei consonet, acto liamus , ut ipsi hujusmodi prerogativâ letentur, ceterique ad agenda que bona sunt ardent Vus aspirent, et ad honores, suffragantibus virtutum bonorumque operum meritis, adipiscendos allidantur et advolent. Notum igitur facimus universis, presentibus et futuris, quod nos, actendentes vitam laudabilem , morum honestatem, fidelitatemque, et alia quamplurima virtutum merita que in dilecta nostra Johanna de Faveras, vidua deffuncti Johannis Louan, commorati te in villa nostra Blesis, nonnullorum fide dignorum testimonio, noscuntur suffragari, pro quibus non immerito gratam apud nos se reddidit et acceptam , nos personam et prolem ipsius honorare volentes, sic ut sibi et posteritati sue ac proli perpetuum cedere valeat ad honorem, eamdem Johannam de Faveras cum tota ejus posteritate et prole utriusque sextis in legitimo matrimonio procreata, et eorum quemlibet , de nostre regie potestatis plenitudine et speciali gratia, nobilitavimus et nobilitamus per présentes, nobilesque facimus et habiles reddimus ad omnia et singula quibus ceteri nobiles regni nostri utuntur ac uti possunt et consueverunt, ita quod dicta Johanna de Faveras ejusqueposteritas et proles masculina, in legitimo matrimonio procreata, à quocumque milite voluerint cingulo militie (b) valeant decorari ; concedentes ulterius eidem Jo/tanne de Faveras univer sequeposteritati sue et proli, ex legitimo matrimonio procreate, quod ipsi in judicio et extra pro nobilibus et ut nobiles ab omnibus de cetero teneantur et in perpetuum poetantur, quibuslibetque nobilitatibus, privilegiis , prerogativis, franche siis , honoribus , libertatibus et juribus quibus ceteri nobiles dicti regni nostri gaudere possunt et utuntur,pacifice, libere et quiete utantur et gaudeant, et quod ipsa Johanna de Faveras ejusque posteritas et proles de legitimo matrimonio procreata, feuda, retrofeuda nobilia , aliasque possessiones nubiles, qtiecumque sint et quacumque prefulgeant auctoritate , acquirere possint, acquisitaque et jam habita per eam ejusque posteritatem et prolem, ac in futurum acquirenda ct habenda, perpetuo retinere, habere et possidere licite valeant atque possint, ac si fuissent vel essent ab antiquo originaliter nobiles et à personis nobilibus ex utroque latere procreati, absque eo vel eas aut aliquas earum in parte vel in toto vendere vel extra manum eorum ponere, nunc vel quomodolibet in futurum ’ cogantur ; et hoc , mediante certâ financiâ quam dicta Johanna de Faveras nolis solvit et tradidit in manibus nostris realiter et de facto, ex qua tenuimus et tenemus pro contento et bene satisfacto, et absque eo quod dicta Johanna nec sui aliquam altam financtam nobis nec successoribus nostris solvere teneantur nunc nec quomodolibet iti futurum. Qjiocirca dilectis et fidelibus gentibus compotorum nostrorum ct thesaurariis, baillivo nostro Camo tensi, ceterisque justiciariis et officiar iis nostris aut eorum loca tenentibus, presentibus et futuris, tenore presentium damus in mandatis, quatinus eamdem Johannam et ejus posteritatem et prolem utriusque sexus, in legitimo matrimonio procreatam , nostris presentibus nobilitacione , gracia et concessione, uti et gaudere faciant et permictant, pacificè et quiete, nec ipsos aut eorum aliquem contra presentem tenorem nullatenus inquietent aut molestent, nunc Notes.

(a) Très, des ch., registre 195, pièce 1593. (b) Ceinture de chevalerie. vel