Page:Pline le Jeune - Panégyrique de Trajan, trad. Burnouf, FR+LA, 1845.djvu/86

La bibliothèque libre.
Cette page n’est pas destinée à être corrigée.

ren lia tui effecit ? Obtinnit aliquis ut spectaculum pantomimorum populus romauus tolli pateretur ; sed non 2 obtinuit ut vellet. Rogatus es tu quod cogebat alius, cœpitque esse beneficium quod necessitas fuerat. Neque enim a te minore concentu ut tolleres pantomimos, .3 quam a patre tuo ut restitueret, exactum est. Ulrumque recte : nam et restitui oportebat quos sustulerat malus princeps, et tolli restitutos. In bis enim quæ a malis bene fiunt, hic tenendus est modus, ut appareat h auctorem displicuisse, 11011 factum. Idem ergo populus ille, aliquando scenici imperatoris spectator et applausor, nunc in pantomimis quoque aversatur el damnat effeminatas artes, et indecora seculo studia. 6 Ex quo manifestum est principum disciplinam capere etiam vulgus ; quum rem , si ab uno tiat severissimam, fecerint omnes. Macte hac gravitatis gloria, Caisar, qua • consecutus es ut, quod antea vis et imperium, nunc G inores vocarentur. Castigaverunt vilia sua ipsi qui castigari merebantur ; iidemque emendatores, qui emendandi fuerunt. Itaque nemo de severitate tua queritur, 7 et liberum est queri. Sed quum ita comparatum sit, ut de nullo minus principe querantur homines, quam de quo maxime licet ; tum luo seculo1 nihil est, quo non 8 omne hominum gemis lætelur et gaudeat. Boni provehuntur ; mali, qui est tranquillissimus status civitatis, nec liment, nec limentur. Mederis erroribus, sed implorantibus ; omnibusque quos bonos facis hanc adstruis laudem , ne coegisse videaris.

XLVII. Quid vitam, quid mores juventutis, quam principaliter formas ! quem honorem dicendi magistris, quam dignationem sapientiae docloribus habes ! ut sub te spiritum, el sanguinem, et patriam receperunt studia, quæ priorum temporum immanitas exsiliis puniebat ; quum sibi viliorum omnium conscius princeps 1. 1res regii ; tum in seculo. Scfnvartz • tuin tuo in seculo.