Page:Plotin - Ennéades, t. II.djvu/590

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
540
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.


Dei amore loquentem nobis videamur audire. Hoc, postquam fabulas jucundæ illi narrationi, quam Socrates a Diotima se fingit accepisse, intextas de Amoris partu ingeniose explicavit, rectissime statuit, quid intersit inter strictam et exactam magis philosophandi rationem et inter aliud illud disserendi genus, cui tantum indulsit Plato, quo per fabulas atque imagines vera proponuntur[1]. Dicit enim fabulis ea quæ tradantur, et tempore distineri, et sæpe ea quæ ordine quidem et viribus diversa esse videantur, vere autem eadem sint, inter se disjungi, ita ut interdum, quæ natura sua æterna sint, gigni et nasci dicantur. Memoria dignissimum sane effatum, quo, etiam si nunquam, id quod semper fecit, disertis verbis affirmavisset, disceremus eum, quum Mentem a Deo summo, a Mente Animam gigni dicat, noluisse tres inducere deos, quorum unus aliquando ex altero natus fuerit, sed imagine tantum hac usum fuisse, ut diversos nobis divinæ potentiæ atque efficaciæ gradus ostenderet[2]. Jam per singula non sequemur Plotinum mythum platonicum de Amore, Luxus (ita verterim Πόρος) et Inopiæ filio, natalitiis Veneris in Jovis hortis celebratis concepto, sagaciter explicantem, quum id tantum voluerim ostendere, quæ sibi interpretationis præcepta ipse posuerit, non copiose ostendere quomodo hœc præcepta ubique secutus fuerit ; de quo totus mihi liber conscribendus esset. Ut vero dicam quid inprimis in Plotini de illo mytho sententia mihi placuerit, est hoc, quod Platonem de vero et summo amore illo loco non cogitavisse jam ex parentum no minibus conjicit : Inopiam enim censet esse insatiable illud atque infinitum animæ desiderium, quod, quanquam Luxus (cujus nomine Rationem putat significari) cum ea coeat, nunquam prorsus expleatur ; ex tali igitur connubio natum Amorem, et ipsum perpetuo cupidine nunquam satiata moveri. »

L’affinité que M. Steinhart signale ici entre la doctrine chrétienne et les idées de Plotin sur l’Amour et le Beau a été pleinement mise en

  1. C’est aussi de cette manière que Bacon comprenait l’usage des mythes : Recipiatur modus iste docendi tanquam res gravis et sobria et scientiis apiprime utilis, imo et quandoque necessaria, ut inventis novis aditus ad intellectum humanum magis facilis et benignus per parabolas quæratur. » (De Sapientia veterum, Prœfat. ; t. III, p. 391 de notre édition.)
  2. Æternum igitur Mentis ex Deo partum nominat (γέννησις ἀΐδιος, VI, VIII, 20), quo termino felicissime sane invento dogmatis christiani de Trinitate interpretes usos fuisse maxime quis nesciat ? Totum ilium librum De Unius libertate et voluntate legat, qui cognoscere cupit quo acumine Plotinus in intimos doctrinæ de Deo recessus penetraverit. » (Note de M. Steinhart.)