Page:Plotin - Ennéades, t. II.djvu/589

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
539
TROISIÈME ENNÉADE, LIVRE V.


originis necessitudine conjunctus sit. Nam si Ἀφροδίτη est Platoni divinum pulchrum (quod negari omnino nequit), porro si eadem est ψυχή, quæ divini pulchri ideam complectitur, denique si Ερως illi natura conjunctus est, necesse est divini pulchri naturam secum itidem conjunctam habeat ; itaque esse omnino non poterlt Ἔρως. Deinde fabula Amoris et Veneris ortum non ab lisdem parentibus repetit. Nam Porus quidam et Venus communi ex Jove et Metide ortu conjuncti sunt ; Amor autem a Penia ex Poro conceptus in Veneris natalibus ; itaque et natalium tempore et parentum ratione diversus a Venere, hac una re cum Venere conjunctus est, quod qui natalls dies illius fuit, idem Amori procreando ansam dedit. Sed nimirum Plotinus confudit id quod est τὸ ἐξ αὐτῆς γεγονέναι et τὸ σύν αὐτῇ γεγονέναι. Adde quod Plotinus non satis cavit eam explicandi rationem, qua, quæ de Amoris natura dicuntur, ad mundum et ad insitum illi desiderium rerum intelligibilium temere referri ipse recte docuit. »

En adressant ces critiques à Plotin, M. Jahn montre qu’il n’a pas bien compris sa pensée. Plotin ne s’est pas proposé d’interpréter servilement le mythe de Platon, mais d’en faire saisir l’esprit, en y apportant les modifications que nécessitait la doctrine des trois hypostases. M. Steinhart nous paraît porter sur notre auteur un jugement plus équitable. Voici comment il s’exprime dans ses Meletemata plotiniana (p. 15) :

Plato quum docuisset Pulchri maxime aspectu sanctum illum et sincerum in nobis amorem excitari, quo moti atque inflammati ad virtutem impellamur et insitam nobis Del similitudinem restituere studeamus, Plotinus, cujus maxime cognatum esset Platonico ingenium, gravissimum semper in officio, quo nullum sanctius habuit, animum a rebus terrestribus avocandi et ad Deum revocandi, amori momentum tribuit[1]. Jam vero ille suavissimas de Amore fabellas in duobus potissimum libris proposuerat, in Phœdro et in Convivio ; in his igitur explicandis Plotinus libentissime versatur, hos perpetuo laudat, illustrat, pro sacris quasi libris habet, latentem ex iis veritatem elicere et purius cognoscere conatur. Inprimis in dolcissimo, cui inscriptum est De Amore, libro, hoc opus tractatita ut haud raro christiania magis hominem[2] quam philosophum platonicum de

  1. Quod Plotinus in libro De Dialectica (I, 3) tres ponit vias, quibus ad Deum cognoscendum possimus accedere, Musicam, quam pro omnibus aliis artibus nominat, Amorem, Dialecticam denique, utinam ab istis rectius reputatum esset, qui sola philosopha ad Deum perveniri posse opinati sunt. (Note de M. Steinhart.)
  2. Voy. ci-après, § 3, p. 511, la citation de S. Augustin.