Page:Plotin - Ennéades, t. II.djvu/595

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
545
TROISIÈME ENNÉADE, LIVRE VI.


« Quæro quonam iste ab hujusce modi rerum [divinarum] contemplatione discedat, ut illum ad eam necesse sit memoria revocari : an forte in aliud intentus animus tali reditu[1] indigere putandus est ?.. Hæc igitur affectio animæ vel motus, quo intelligit æterna, et his inferiora esse temporalia, etiam in seipsa, et hæc appetenda potius quæ superiora sunt, quam illa quæ interiora sunt, novit, nonne tibi prudentia videtur[2] ? — Nihil aliud videtur. — Quid illud num minus considerandum putas quod nondum in ea simul est æternis inhærere, quum jam in ea sit nosse his esse inhærendum ? — Imo maxime ut id consideremus peto et unde accidat scire cupio. — …Amor agendi adversus succedentes passiones corporis sui avertit animam a contemplatione æternorum, sensibilisa voluptatis cura ejus avocans intentionem… Avertit etiam amor de corporibus operandi, et inquietam facit… Generalis vero amor actionis, quæ avertit a vero, a superbia proficiscitur, quo vitio Deum imitari, quam Deo servire anima maluit… Quum enim per se anima nihil sit (non enim aliter esset commutabilis et pateretur defectum ab essentia), quum ergo ipsa per se nihil sit, quidquid autem esse illi est a Deo sit, in ordine suo manens ipsius Dei pressentit vegetatur in mente atque conscientia. Itaque hoc bonum habet intimum. Quare superbia intumescere, hoc illi est in extima progredi, et, ut ita dicam, inanescere, quod est minus minusque esse. Progredi autem in extima, quid aliud est quam intima projicere, id est longe a se facere Deum, non locorum spatio, sed mentis affectu[3] ?…

Sed hæc actio qua sese anima, opitulante Deo et Domino suo, ab amore inferioris pulchritudinis extrahit, debellans atque interficiens adversus se militantem consuetudinem suam, ea victoria triumphantem in semetipsa de potestatibus aeris hujus, quibus invidentibus et præpedire cupientibus, evolat ad suam stabilitatem et firmamentum Deum, nonne tibi videtur ea esse virtus quæ temperantia dicitur[4] ? — Agnosco et intelligo. — Quid porro, quum in hoc itinere proficit, jam æterna gaudia præsentientem ac pæne prehendentem, num amissio rerum temporalium aut mors ulla deterret jam valentem dicere infirmioribus sociis : « Bonum est mihi dissolvi et esse » cum Christo ; manere autem in carne, necessarium propter vos

  1. S. Augustin a précédemment expliqué comment l’âme peut, par l’étude de la Musique, opérer son retour à Dieu. C’est une idée empruntée à Plotin. Voy. t. I, p. 64.
  2. Il y a ici une réminiscence de l’Ennéade V (livre 1, § I).Superbia est la traduction de τόλμα.
  3. Ces lignes sont tirées textuellement de Porphyre. Voy. notre tome I, p. LXXXV-LXXXVI.
  4. Voy. Enn. I, liv. II, § 3 ; t. I, p. 65.