Page:Plotin - Ennéades, t. II.djvu/603

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
553
TROISIÈME ENNÉADE, LIVRE VIII.


est acutioris, tanto autem minus quanto est obtusioris auditus, quum ille non magís minusve insonet, sed in eo loco in quo sunt, omnibus æqualiter præsto sit : quanto excellentius Deus, natura incorporea et immutabiliter viva, qui non sicut sonus per moras temporum tendi et dividi potest, nec spatio aerio tanquam loco suo índiget, ubi præsentibus præsto sit, sed æterna stabilitate in se ipso manens, totus adesse rebus omnibus potest et singulis totus, quamvis in quibus habitat habeant cum pro suæ capacitatis diversitate, alii amplius, alii minus, quos ipse sibi dilectissimum templum gratia suæ bonitatis ædificat ! »

Nous reviendrons sur cette lettre de saint Augustin dans le tome suivant, au sujet du livre v de l’Ennéade VI, qui a pour titre : L’Être un et identique est partout présent tout entier. Nous ajouterons seulement ici que saint Augustin reproduit la même comparaison dans une autre lettre, en l’appliquant cette fois au Verbe :

Verbum Dei sic intellige, per quod facta sunt omnia, non ut ejus transire aliquid cogites et ex futuro præteritum fieri. Manet sicuti est, et ubique totum est. Venit autem quum manifestatur, et quum occultatur abscedit. Adest tamen sive occultum, sive manifestum, sicut lux adest oculis et videntis et cæci ; sed videnti adest præsens, cæco vero absens. Adest et vox audientibus auribus, adest etiam surdis : sed istis patet ; illas latet. Quid autem mirabilis quam id quod accidit in vocibus nostris verbisque sonantibus, in re scilicet raptim transitoria ? Quum enim loquimur, ne secundæ quidem syllabæ locus est, nisi prima sonare destiterit ; et tamen, si unus adest auditor, totum audit quod dicimus ; et si duo adsint, tantumdem ambo audiunt, quod et singulis totum est ; et si audiat multitude silens, non inter se particulatimm comminuunt sonos tanquam cibos, sed omne quod sonat, et omnibus totum est et singulis totum. Itane jam non illud est potius incredibile, si, verbum hominis transiens quod exhibet auribus, Verbum Dei permanens non exhiber et rebus, ut, quemadmodum hoc simul auditur a singulis etiam totum, ita illud simul ubique sit totum ? » (Lettre cxxxvii.)