Page:Plotin - Ennéades, t. III.djvu/654

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
593
SIXIÈME ENNÉADE, LIVRES I, II ET III.

quasdam constantes inveniebant, quas in suum usum adhibere possent, in Platonica vero doctrina omnia iis diffluere videbantur, quum in ea notiones non solum fixæ, sed etiam motæ et quasi fluentes proponerentur, et ostenderetur quomodo vel diversissimæ notiones inter se nexæ essent et commune aliquod vinculum haberent. Sic, quod multos grammaticos a Platonica philosophia absterruit, id potius eos excitare debebat ut diligentissime eam tractarent… Sed jam ad Plotinum nobis redeundum esse video, qui quamvis, ut solent philosophi, haud raro in verborum originibus et radicibus explicandis sit infelicissimus, multa tamen invenit quæ ad altiorem grammaticæ cognitionem pertinerent.

Nolumus igitur hic lusus istos persequi, quibus, Platonis exemplum secutus, in etymis indagandis jnterdum indulget : quod enim in nominibus divinis Κρόνος, Ἑστία, Ἅιδης (Kronos, Hestia, Haidês), notiones mentis ejusque satietatis (ϰὸρος νοῦ (koros nou)), æternæ essentiæ, naturæ reconditæ atque oculis mortalium occultæ invenit, hac in re ingeniosum illum Platonis in Cratylo lusum imitatur[1] ; neque primus excogitavit istud, quod Apollinis nomen, ex (a) et πολύς (polus) compositum, puræ mentis simplicitatem indicare dicit[2] ; tum quod ποιός (poios) ad ποιεῖν (poiein) refert[3], et voces ϰαιρὸς (kairos) et ϰύριος (kurios)[4], συνεῖναι (suneinai) et συνιέναι (sunienai)[5] etc., inter se cognatas esse putat, vel certe paronomasias aliquas in iis componendis aucupatur, hæc omnia falsam illam, quam Plato deridet, Heracliteorum aliorumque sophistarum artem spirant. — Et omnino, quum multi m?ulta[illisible] de litterarum elementorumque linguæ interna vi et significatione somniaverint, minime hoc studium, si circumspecte et caute agatur, rejiciendum erit : nam homines dicentes saepe inscii naturali quodam recti verique sensu moti certam aliquam legem sequuntur. Quam ob rem sagacissime quidem nec sine aliqua veri specie de vocabulis ἓν (hen) et ὂν, εἶς (on, eis) et εἶναι (einai), quæ ab origine cognata esse censuit, ita dissent, ut in arcana mentis, quæ sonis sui aliquam imaginem exhibere voluerit, descendere videatur : nam, postquam mens vocabula εἶναι ὂν (einai on), formaverit, jam ultra dicit progredi noluisse, sed, quum se unam esse intellexisset, sono quasi cohibito et temperato enuntiasse istud ἓν (hen), quod tenui magis atque exiliori sono a voce ὂν (on) differt[6].

Multo plura de partibus orationis earumque significatione et distributione exhibet. Nam ut ipsius vocabuli tres partes discernendas esse vidit, Elementa individua (ἄτομα (atoma)), Species (εἴδη (eidê)), quas

  1. Voy. t. III, p. 17, 78, 339.
  2. Voy. t. III, p. 81.
  3. Voy. t. III, p. 174.
  4. Voy. t. III, p. 530.
  5. Voy. t. III, p. 560.
  6. Voy. t. III, p. 78.