Page:Plotin - Ennéades, t. III.djvu/653

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
592
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.

importante, parce qu’elle se rapporte principalement aux discussions traitées dans les trois livres des genres de l’être.

« Plotinus quamvis de rebus grammaticis non ex ordine loquatur, neque ex ejus disciplina ars grammatica illo tempore aliquid profecisse videatur, multa tamen in ejus libris dispersa invenias, quæ ad accuratiorem et subtiliorem hujus doctrinæ cognitionem utilissima sint ; quæ quum a nullo, quantum equidem scio, observata sint, hic composuisse a fine huic scriptioni proposito haud alienum erit. Omnino enim, uti corpus umbra, sic grammatica philosophiam sequitur, neque unquam verus exstitit philosophus, qui non aut ipse grammaticus fuerit aut doctrine sua novam iis, qui hanc artem tractant, viam ac rationem aperuerit : nam quo quis altius notionum summarum, quas cogitando mens invenit, naturam atque ubertatem cognovit, eo rectius de linguæ origine ac legibus judicabit, quum verbis notiones quasi speculo, in quo fidissimam rerum imaginem inspicimus, reddantur atque exprimantur. Quamobrem grammatici græci, quos multo subtilius recentioribus plerisque linguæ leges ac rationes explorasse nemo negabit, et ex Aristotelica philosophia et ex Stoicorum doctrina artis suæ et summa præcepta et initia ac principia haurire consueverant : nam aut ad decem Aristotelis aut ad quatuor Stoicorum categorias singulas orationis partes revocare studebant, et ex disciplina logica utriusque scholæ repetere supremas verborum construendorum et copulandorum leges. Multo minus vero grammatici antiqui Platonem ejusque scholam sectati sunt, quod sane admirabile alicui videatur : nam primus omnium Plato rectiori grammaticæ cognitioni fundamenta jecit in Cratylo[1], qui liber etiam nunc minime negligendus est iis qui altius has res indagare volunt. Sed non sine causa aliqua factum esse videtur ut, qui de linguarum legibus disputarent, Platonicam philosophiam minus curarent : nam in Peripateticorum et Stoicorum disciplina notiones fixas, certas, stabilitas, et formulas

  1. Si quis, remotis lepidissimis istis verborum derivationibus, quas non serio sed per jocum et ut Heracliteos quosdam derideret Plato instituit, hujus dialogi consilium cognoscere studeat, is inveniet jam indicatam in eo mediam illam et regiam viam, qua grammaticis semper incedendura est. Nam lingua nec simplices purasque mentis notiones nec sensuum tantum perceptiones exprimi docet, sed cunctas in ea animi actiones operari ; vidit quoque plurima quidem in linguis e naturæ quadam imitatione exorta esse, sed etiam, usui et arbitrio loquentium haud pauca deberi ; denique intellexit, jam prima linguæ elementa debere aliquid significare. Ad quæ omnia si semper recte attendissent qui de rebus grammaticis scripserunt, minus sæpe in contraria vitia incidissent.