Page:Plotin - Ennéades, t. III.djvu/657

La bibliothèque libre.
Le texte de cette page a été corrigé et est conforme au fac-similé.
596
NOTES ET ÉCLAIRCISSEMENTS.

elatum[1]. Alio loco Nominum collectivorum vim ac naturam accuratissime descripsit : dixit enim, notiones istas multitudinis non definitæ proxime ad numerorum notiones accedere, quum per se nihil prorsus significarent, sed semper ad res numeratas referendæ essent[2] ; vidit igitur collectiva medium quasi inter substantiva et numeralia locum tenere. — Uti vero in summo loco posuit illas notiones quæ ab Udo supremo proxime abessent, sic etiam intellexit, perfectius quodammodo atque amplius Nominum notiones numero Singulari exprimi, quam Plurali : nam, quum rebus multiplicandis notiones earum non vere intendantur et perficiantur, sed ipsæ tantum extrinsecus augeantur atque accrescant, Plurali numero distrahuntur et diducuntur, quæ conjuncta et sub unam notionem redacta in Singulari proponuntur ; quamobrem etiam Nomina abstracta aut Pluralem omnino non formant, aut, si formant, vis eorum magis debilitatur quam augetur. Itaque sagacissime Plotinus dixit, materiam infinitam, quia nullis unquam limitibus circumscriberetur et alia ubique esset, rectius alia (ἄλλα (alla)) quam aliud (ἄλλο (allo)) nominari, quia istud multo minus definite dictum esset quam hoc[3]. Simul vero sensit notiones quæ non varietatem aliquam rerura continerent nulles esse : Plurali igitur numero necessario locum esse in omnibus rerum sensibilium generibus, quum non solum genera ac species maximam in se haberent individuorum varietatem ; sed etiam individua ipsa, adeo singula ejus membra similem exhiberent varietatem. Hinc, nisi fallor, explicavit, quod membrorum Nomina sæpe aut sunt Pluralia tantum aut in Plurali poni consueverunt, quamvis de uno tantum membro agatur[4]. — Etiam quid interesset inter Substantivum verbale et Infinitivum bene perspexerat : temporis enim notionem, quæ semper adhæreret Infinitivis, quorum exemplum affert μεταϐεϐληϰέναι (metabeblêkenai), in Nominibus verbalibus, ut μεταϐολή (metabolê), non inesse dixit[5] ; contradiceret igitur etiam illis, qui Infinitivum substantivum Verbi dicere solent, et Infinitivis puram actionem, Substantivis purum statum exprimi doceret. — Adjectiva multa, quia notio eorum mutabilis minusque certa esset, relativa, ut grammatici dicunt, vidit esse[6]. Quod si magis persecutus esset, invenisset, quod nemo grammaticorum vidit, omnia Adjectiva in duas discedere classes, absoluta et relativa, quorum illis attributa necessaria, quæ ad ipsam rei notionem definiendam pertinent, bis mutabilia minusque definita indicantur. Quod discrimen etiam

  1. Voy. t. III, p. 536.
  2. Voy. t. III, p. 386.
  3. Voy. t. II, p. 217.
  4. Voy. t. III, p. 439.
  5. Voy. t. III, p. 181.
  6. Voy. t. III, p. 268.