Page:Raoul - Trois satiriques latins, vol 1 Juvénal, 1842.djvu/190

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

Ipsi magna sonant ; sed tunc, quum creditor audit,
Precipue : vel si tetigit latus acrior illo,
Qui venit ad dubium grandi cum codice nomen.
Tunc immensa cavi spirant mendacia folles,
Conspuiturque sinus. Veram deprendere messem
Si libet, hinc centum patrimonia caussidicorum,
Parte alia solum russati pone Lacernae. 9
 
Consedere duces surgis tu pallidus Ajax
Dicturus dubia pro libertate, Bubulco 10
Judice. Rumpe miser tensum jecur, ut tibi lasso
Figantur virides, scalarum gloria, palmae.
Quod vocis praetium ? siccus petasunculus, et vas 11
Pelamidum, aut veteres, Afrorum epimenia, bulbi,
Aut vinum Tiberi devectum, quinque lagenae.
Si quater egisti, si contigit aureus unus,
Inde cadunt partes ex foedere pragmaticorum.
Aemilio dabitur quantum petet ; et melius nos
Egimus. Hujus enim stat. currus aheneus, alti
Quadrijuges in vestibulis, atque ipse feroci
Bellatore sedens curvatum hastile minatur
Eminus, et statua meditatur praelia lusca.
Sic Pedo conturbat, Matho deficit ; exitus hic est 12