Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/189

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

DE REBUS ANGLICIS LIBRO Il.


Cap. 7.

Leg. vo-

luntatis.

A eisdem se fratribus commendare curavit. Et quoniam erat corpore elegans vultu jucundus, prudens in verbis ad injuncta impiger placuit omnibus rogatusque canonici ordinis suscipere habitum, annis plurimis ibidem resedit, regularis inprimis disciplinae semulator. Cùmque esset acris ingenii et linguae expeditœ frequenti et studiosâ lectione ad scientiam atque eloquentiam multùm profecit. Unde factum est ut Abbate decedente fratres eum concorditer atque solemniter in patrem eligerent. Quibus cùm aliquandiu prsefuisset poenitentiâ ducti atque indignati quod hominem peregrinum levassent super capita sua, facti sunt ei de caetero infidi atque infesti. Odiis itaque paulatim crudescentibus, ut jam graviter aspicerent in quo sibi paulo antè benè complacuerat tandem confictis et propositis contra eum capitulis ad sedem eum Apostolicam provocarunt. Pise autem mémorise Eugenius qui tune arcem PontiB ficii tenebat, cùm rebellium filiorum contra patrem querelas audisset et ejus pro se allegantis prudentiam modestiamque animadverteret paci inter eos refbrmandœ efficacem operam dedit. Multùmque imperans et ssepiùs inculcans utrique parti ut partes esse desinerent, et unitatem spiritûs in vinculo ipacis servarent, reconciliatos ad propria remisit. At non diu quievit nescia quietis malitia, grandiùsque intonuit rediviva tempestas. Interpellatus est iterùm idem Pontifex, cujus jam aures fratrum illorum querelis et susurris tinniebant. Utrique ergo parti piè et prudenter prospiciens dimissis fratribus Abbatem in B. Petri obsequio retinens, Albanensem ordinavit Episcopum. Cùm igitur Anglia. in pace et securitate ageret, nunciatum est. Regi fratrem suum Gaufridum tumultuari in partibus transmarinis (a). Causa motûs fraterni ha ?e erat. Illustris ille Cornes Andegavensis [Gaufridus] ex Mathilde C olim Imperatrice tres susceperat filios Henricum Gaufridum Guillelmum. Cùm ergo ad Henricum primogenitum paterni maternique juris spectaret integritas idem Cornes provisionem reliquorum noluit in totum ex gratia fratris pendere, nesciens qualem ille foret ad fratres habiturus affectum. Itaque in extremis agens, medio filiorum Comitatum Andegavensem testamento reliquit sed quia tune Anglia sub eventu pendebat ambiguo « Cùm Henricus inquit » plenitudinem obtinuerit juris materni, id est, Normanniam cum Anglia, » fratri Gaufredo jus paternum integrè dimittat. Interim vero idem Gaufridus tri» bus castellis non ignobilibus, scilicet Cliinone, Leoduno, Mirabello sit con» tentus ». Et quoniam Henricus fortè tune aberat, maturè adfuturus Episcopos et nobiles qui aderant adjuravit, ne corpus suum sepulturse traderetur, nisi priùs prsestito sacramento a filio, quod paternum minime violaret testaD mentura. Denique illo mortuo, ad celebrandas exequias mox filius affuit, adjurationem illam paternam audivit, diu haesitavit tandem eonclamantibus omnibus ne ad sempiternum et inexpiabile dedecus corpus patris sineret insepultum tabe corrumpi, victus succubuit et sacramentum quod exigebatur, non sine fletuprsestitit.

Sepulto patre testamentum dissignatum est ille vero pro tempore dissimulavit dolorem. Cùm autem regnum esset adeptus, Romano Pontifici ut dicitur, quâ necessitate quod nesciebat jurasset intimare curavit. Et quoniam extorta sacramenta vel vota non obligant nisi forte ex subsequenti consensu convalescant facilem, ut dicitur ab illo sacramento absolutionem impetravit. Ingesta enim necessitas jurandi sive vovendi, necessitatem non ingerit quod juratum votumve est adimplendi sed sola voluntas hanc necessitatem parit E libertas. Eâ ratione tutus nec paterni testamenti nec proprii juramenti contemplatione fratri satisfacere voluit. Unde ille indignatus tribus praenominatis castellis quae pater ei reliquerat contra omnes (ut putabatur) casus munitis, vicinas turbabat provincias. Rex autem exercitu properè congregato Chinonem, castellum (b) scilicet sic dictum quod tantâ erat firmitate ut in eo muniendo tuendoque naturae et operatio humana concertare viderentur obsedit, et in brevi per deditionem obtinuit fratri humiliato et supplici veniam dedit castelloque nudato ut occasionem superbise tolleret terram planam concessit (a) Gaufridus an. 1152 cum Ludovico Franco- (b) An. 1156 non solùm Chinonem castellum, rum Rege jam conspiraverat, ut Henricum fratrem sed etiam Losdunum et Mirabellum fratri abstulit rebus suis cismarinis spoliaret, ut constat ex An- Henricus, ex iisdem chronicis. degav. et Gervasii chronicis.