Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/376

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

290

EX ROBERTI DE MONTE

Esec/iiel.1.20

Anno mcxliv, Gaufridus Comes Andegavensis, congregato magno exer- A citu, post festum S. Hilarii transiit Sequanam apud Veroum ; et metatis çastfis apud S. Trinitatem de Bionte Rotomagi, sequenti die, videlicet in festo SS. Fabiani et Sebastiani receptus est a civibus Rotomagi solenmiter. In ipso tamen suo introitu, et per totum diem usque post Nonam, fuit ventus vehementissimus, silvas eradicans et domos prosternens. Redditâ urbe, homines Coraitis Warennse, qui Regi Stephano favebant, noluerunt turrem reddere. Obsedit ergo eam Cornes Gaufridus, Galerannus Cornes Mellenti, et cseteri Principes Normannia ? qui jam cum Duce concordati erant. Factis igitur machinis multis, non potuerunt eam expugnare propter situm loci et ipsius arcis fortitudinem. In ipsa obsidione mortuus est Cornes Perticensis Rotrodus, relinquens duos filios parvulos, Gaufridum et Rotrodum (a). Uxorem vero suam postea Ludovicus Rex Francorum dedit Roberto fratri suo. Tandem deficiente alimoniâ intra B arcem Rotomagi obsessis, reddiderunt se et turrem, yidelicet Gaufrido Comiti Andegavensi, jam exinde Normannorum Duci. Anno prœterito quœdam pars ejusdem turris corruerat, ex ea parte videlicet, per quam Dux Gaufridus intraverat urbem, cùm ei reddita est, et in qua machinas suas posuit ad eamdem turrim expugnandam.

Ordinatis igitur in turre et in urbe quse necessaria fuerunt, Dux impiger ad anteriora se extendens, congregato magno equestri exercitu, non solùm suorum, > sed etiam amicorum et dominorum (venerat enim Comes Flandrensis sororius ejus cum mille quadringentis equitibus, venerat et Ludovicus Rex Francorum cum copiis suis) aggressus est expugnare castellum Drincurtis, quod adhuc tenebant ei resistendo stipendiarii Comitis Warennse qui videntes se non posse ei resistere, reddiderunt praedictum castellum, licèt inviti. Hugo etiam de Gornaco reddidit C castellum de Leons timens ne Cornes omnem terram suam exterminaret. Pacificatis itaque omnibus in Normannia, excepto castello de Archis, quod Guillelmus Monachus Flandrensis adhuc tenebat propter fidelitatem Regis Stephani, licèt homines Ducis Gaufridi illud sine intermissione obsiderent, redierunt quique in sua. Obiit Johannes Sagiensis Episcopus cui successit Girardus Canonicus ejusdem Ecclesiae vir jucundus et admodùm litteratus. Iste Johannes rem dignam memoriâ tempore Henr ici Regis effecit. Canonicos enim sœculares suœ Ecclesiœ regulariter, et secundum S. Augustin institutionem, vivere fecit, additis officinis congruentibus et claustro. Hoc idem Johannes Lexoviensis avunculus ejus, et Gaufridus Carnotensis Episcopi, tentare in suis Ecclesiis voluerunt ; sed m ipso conatu defecerunt.

Mense Martio, obiit Cœlestinus Papa ; cui successit Girardus civis Bononiensis, D Canonicus Regularis et Cancellarius Romanse Ecciesise, et Cardinalis tituli S. Crucis vel Jerusalem (quod idem est) vocatus postea Lucius II, qui sedit uno anno. Anno mcxlv, in œstate redditum est castellum Arcense Duci Gauirido, occiso Guillelmo Monacho fortuitu in turre sagittâ, qui illi prœerat. Hoc eodem anno, cœperunt homines priùs apud Carnotum carros lapidibus onustos et lignis, annonâ. et rébus aliis, suis humeristrahere ad opus Ecclesia ?, cujus turres tune fiebant ; quœ qui non vidit, jam similia non videbit, non solùm ibi, sed etiam in tota penè Francia et Normannia et aliis multis locis. Ubique humilitas et afflictio, ubique pœnitentiEe et malorum remissio, ubique luctus et contritio. Vrideres foeminas et homines per profundas paludes genibus trahere, verberibus eœdi, crebra ubique miracula fieri, Deo cantus et jubilos reddi. Exstat enim hac de re priùs inaudita, Hugonis epistola Rotomagensis Archiepiscopi ad E Theodoricum Episcopum Ambianensem super hac re sciscitantem. Diceres prophetiam impleri, Spiritus vitœ erat in rôtis, (a)

Gaufridus Dux pontem Rotomagensem reficit firmissimum. Obiit Lucius Papa mense Martio ; cui successit Bernardus Abbas Monasterii S. Anastasii, quod est extra muros Romse, ubi Innocentius Papa, qui quartus ante istum fuerat, Abbatiam noviter fecerat de Ordine Monachorum de Cistebh, et Bernardus Abbas de Claravalle quando illuc misit Conventum hune prœ(a) Duobus hisce filiis adjungendus est tertius creavit ac postmodùm magno ipsius damno ad nempè Stephanus, quem e Galliis accitum anno 1166 Archiepiscopatuin Panormitanum evexit. Margarita Perticensis, vidua Guillelmi. I Siciliœ .Régis, {b) Hanc epistolam dabimus suo loco cum alia regnique dum in ephebis esset filius ejus Guillel- Aimonis Monachi Divensis de codem argumento. mus II gubernatrix Archicancellarium regni primo