Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/437

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

AUCTORE GALBERTO.


Num. 13.

Num. 14.

Num. 15.

A multis temporibus neglectum foret, omnium oblivioni tradebatur, nisi in praedicta belli appellatione ad recordationis veritatem revocatum fuisset. Cseterùm Praepositus cum tota nepotum successione post Comitem in regno Nu potentior, et famâ atque religione gloriosior, se liberum fuisse et cognationis tam antecessores quàm successores suos confirmabat, et quadam superstitione et arrogantiâ sic se contendebat. A Comitis igitur mancipatione et pertinentia se et suos subtrahere consilio et potentiâ laborabat, et ideo ssepè improperabat Comiti sic « Iste Carolus de Dacia nunquam ad Comitatum conscendisset, si » ego voluissem. Nunc ergo cùm per me sit Cornes effectus, non recordatur » quod benè sibi fecerim, imo laborat prorsùs me cum toto genere meo retor» quere in servum, perquirens a senioribus utrùm simus ejus servi sed quaerat » quantùm velit, nos semper erimus et sumus liberi, et non est homo super B » terram qui possit nos constituere servos » Frustra tamen jactanter loquebatur nam Consul praecautus detractionem Praepositi et suorum intellexerat, et fraudem simul et traditionem audierat. Quandoquidem defensionis suae effectum habere non poterat Praepositus et sui, quin libertate sibi usurpatâ carerent, maluit ipse cum tota nepotum successione perire, quàm servitute Comitis mancipari. Perverso tandem et nefandi consilii dolo cœperunt de morte piissimi Consulis seorsùm tractare, et tandem locum et opportunitatem occidendi illum prsetendere. Lsetus ergo Praepositus erat quod [ ob ] lites et seditiones ortas inter nepotes jva suos et Thancmarum cujus parti justse Cornes favebat occasiones haberet tradendi Comitem. Nam universos milites provinciae nostrae tum pretio, tum potentiâ, tum petitione acciverat in auxilium nepotum suorum contra Thancmarum quem quidem obsedit circumquaque in loco quo se vallaverat, et tandem, collectâ manu, C invasit validissimè obsessos, et claustra portarum confringens detruncavit pomeria et sepes inimicorum suorum. Absens tamen et quasi nihil fecisset, consilio et dolo omnia feeit omnem benevolentiam a foris praetendebat, et inimicis dicebat sese dolere quod nepotes sui tot lites, tot homicidia peragerent, quos quidem ad omnia nefaria animaverat. In congressione ergo prsedicta utrimque ceciderunt eo die plurimi vulnerati et mortui. Quod cùm intellexisset Prsepositus quod jam Congressio fieret, ipsemet descendit ad carpentarios qui in claustro Fratrum operabantur, et jussit ferramenta eorum, scilicet secures illuc deferri, quibus detruncarent turrem et pomeria et domos inimicorum suorum. Misit ergo per singulas domos in suburbio ad colligendas secures, quae illuc citissimè delatse sunt. Cùmque in nocte rediissent nepotes ejus cum quingentis militibus, armigeris etpeditibus infinitis, induxit eos in claustrum et Fratrum D refectorium, in quo refecit universos diverso ciborum et potuum apparatu, et super hoc lsetus et gloriosus erat. Cùmque assiduè sic affligeret inimicos, et maximam in eis expensam faceret qui nepotes suos juvarent ; cœperunt primo armigeri, postea milites depraedari rusticos, adeo ut pecudes et armenta villicorum raperent et devorarent. Quidquid in suum usum possederant rustici, hoc nepotes Praspositi violenter rapiebant et suorum sumptui deputabant. Sed a principio regni nullus Comitum perpessus est rapinam fieri in regno, eo quod maxima mors et pugna inde contigisset.

Audierunt ergo rustici Comitem venisse apud Ipram, ad quem nocte et Ni clanculo usque ad ducentos transierunt, pedibusque ipsius Convoluti, obsecrantes paternum et consuetum ab eo auxilium, ut res ipsorum reddi juberet, scilicet pecudes et armenta, vestes et argentum, insuper omnem cseteram supellectiE lem domorum suarum quse omnia rapuissent nepotes Prsepositi et illi qui in expeditionem illius obsidionis cum illis et nocte et die pugnassent. Quas proclamorum conquestiones Cornes graviter ferens, convocavit consiliarios suos, et plures etiam qui de cognatione Prsepositi fuere, perquirens ab eis quâ vindictâ et quo rigore justitiae hoc facinus justificaret. At illi consilium dederunt ut sine dilatione domum Borsiardi incendio destrueret eo quod rapinam in rusticos Comitis exercuisset atque ideo maximè consiliati sunt domum prsefatam destrui quse quamdiu staret, tamdiu lites et rapinas Borsiardus insuper et homicidia perageret, et sic viciniam illam prorsùs vastaret. Descendit ergo super hoc consultus Consul et incendit domum et funditùs mansionem ejus destruxit. Tune ille Borsiardus et Prsepositus et ipsorum complices ultra modum indoluerunt tum quia Cornes in hoc facto videbatur consensum et auxilium