Aller au contenu

Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/559

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

A Rex Anglorum Henricus efferatus in superbiam assensu Roderici Eboracensis Archiepiscopi Gisleberti Londiniensis et quorumdam aliorum Episcoporum omniumque Baronum suorum impellente Richardo Pictaviensi Archidiacono consiliario suo contra jus fasque pro suis gratibus omnem dignitatem. et ecclesiastîcae disciplina censuram sibi violenter usurpavit anno Domini mclxiv. Quamobrem B. Thomam Cantuariensem Archiepiscopum, virum gloriâ et honore dignum huic apostasise se constanter opponenteni ab Anglia eliminavit, anno Domini mclxv. Qui Cantuariensis latenter ad Galliam transfretans applicuit Gravelingis ; sed timens prodi apud Regis Anglise nuncios ad Papam et ad Regem Francise missos qui eâdem quasi die in proximo portu applicuerunt, ut meliùs occultaretur, peditando venit Glaromariscum et quia jam hoc divulgatum sensit, statim de nocte scapham ascendit et per stagnum Mera dictum B venit ad vetus Monasterium eremitorium quondam gloriosi Confessoris Bertini, ubi per tres dies latuit. Die autem quarto, ad petitionem domni Godescalci Abbatis nostri in hanc Abbatiam venit, susceptus cum gaudio. Die crastinâ nuncios suos ad Regem Francise in Compendio, et inde Senonis ad Papam Alexandrum misit, ut gratiam utriusque captaret, et contra Regis Angliae nuncios prov ideret et ubique gratè recepti sunt Regis Angliae nunciis minimè exauditis. Cùm paucis diebus hic stetisset in equis et equitatu multo recessit quem Milo Episcopus Morinensis et Abbas noster pro viri sancti reverentia vieeque securitate eum usque Suessionem perduxerunt ad quam crastino die Rex Ludovicus advenit et alacri vultu sanctum Archiepiscopum recepit, pacem et securitatem per regnum suum et sumptus de fîsco suo quamdiu exsularet, concessit, locum ei mansionis assignans in Pontiniaco Burgundiae ,Monasterio. C Inde cum gratiarum actionibus a Rege licentiatus, Alexandrum Papam Senonis adiit et bénigne receptus in manus Papae resignavit Archiepiscopatum (a) et sic ad Pontiniacum rediens ibi Monachus efficitur Archiepiscopatu non obstante. Rex Angliae, cùm a nunciis suis audisset requestam suam a Rege et a Papa repulsam ultra modum excandescens in ira omnes res Archiepiscopi et suorum confiscari prsecepit totamque cognationem ejus et omnes qui sibi servitio vel quovis titulo attinebant proscriptos addixit exilio non parcens ordini, conditioni, sexui vel œtati. Ordo, sexus, aetas conditio nullo gaudet hïc privilegio tota simul exit cognatio et navigio in Franciam transierunt quibus Rex Ludovicus cum suis Francis valdè compatiens eosque recipiens per diversa loca distribuit. Equidem ab Archiepiscopis Episcopis, Abbatibus, Prioribus Baronibus Castellanis a singulis aliqui recipiuntur mulieres vero et parvulos D cum cunabulis Monasteria Monialium suscipiunt. In hoc Monasterio S. Bertini recepti fuere plures Monachi Cantuarienses cum Priore et familia eorum. Illud enim Cantuariense Cathédrale Monasterium a longis retro temporibus frit semper et est de specialibus societatibus nostris. o

Sequenti anno, id est MCLXVII, Sibylla Comitissa Flandriœ, uxor Theoderici Comitis postquam decem annos Deo servierat in hospitali S. Lazari, obdormivit in Domino et tertio (b) post hoc anno obiit maritus ejus Theodericus Flandrige Cornes postquam Flandriam rexerat annis xxxn cui successit Philippus filius ejus, vir prudens et strenuus, qui filiam Radulfi Viromandias Comitis uxorem habuit quo Radulpho mortuo, Philippus Viromandiaa Comitatum ratione uxoris sua ? obtinuit.

Eodem anno (c) Balduinus, filius Balduini Comitis Montensis, uxorem E duxit Margaretam sororem Philippi Flandrïae Comitis de qua genuit Balduinum inclytum postea Flandrise Comitem et Imperatorem Constantinopolitanum. Nota quod per hanc yiam successio Flandriae rediit ad haeredem verum et rectâm lineam nam, ut in praecedentibus patet, Friso Robertus fuit injustus possessor nam Arnulfum nepotem suum in bello juxta Casletum occidit, et fratrem hseredem ejus Balduinum de terra fugavit solum ei Duacum restituens a quo Balduinus iste qui Margaretam Philippi sororem uxorem duxit, directâ (a) Verùm hune ipsi Archiepiscopatum reddidit dum. Vita S. Thomœ Cantuar. p. 80. .Pontifex his verbis De tuo ingressu, (in Archiepis- (b) Imô sequenti anno H68, Theodericus obiit, copatum) quum puram fecerk confessionem, resigna- qui annis proinde 40 Flandris imperavit. twnefactd,quâpotuitetdebuitdiluiculpadeUcti,jam (c) Gislebertus Montensis nuptias Balduini et securè de novo poteris de manu mea Pontificalis offlcii Margaretœ retrahit in annum’<1169, quas tempore curam recipere, dum te in integrum ducimus restituen- Paschali, mense Aprili, celebratas fuisse tradit. Tom. XII L Ooc (

CHRONICO SITHIENSI S. BERTINI.


S Par te ’i.

Col. 6SS.

e


die 2 Novembris.

t