Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/623

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

CONTINUATO PER ANONYMUM CAMERAC.


le Cdteau-

Cambresis.

An. 1127.

An, 1131

Tom. Ail/. y y y

A prioris excessibus, actus suos fine bono conclusit. Odo autem.Episeopus per Robertum Flandrensem,, qui Cameracum de manu Imperatoris Henrici in feodo tenebat, intra urbem receptus est ; sed Imperatoris Henrici qui patrem suum persequebatur potentiâ longiùs ejectus, quia Flandrensium Cornes Imperatori reconciliatus civitatem nostram ipsi libéré reddiderat, apud Inciacum mansionis suae invenit diverticulum donec mediante summo Pontifice Imperator Henricus per virgam et annulum, sicut ipsi Papa concesserat, Odonem de Episcopatu liberaliter investivit. Sed revocato privilegio talis concessionis, quod contra Canones domnus Papa Imperatoribus indulserat, Odo Episcopus propter formam et modum sua ? investiturae depositus (a), Aquicinctum perveniens sub obedientise mandato dormivit in Christo.

Domnus Burchardus, Imperatoris familiaris et intime notus, communi elecB tione et dono Imperatoris successit Odoni ; sed propter discordiam inter Papam et Imperatorem super investitura per virgam et annulum, per biennium consecrationem obtinere non potuit (b) multis ei suam dejectionem comminantibus. Sed tandem interveniente merito vitae quo specialiter inter comprovinciales enitebat, et impetratis super hoc domini Papae litteris quod diu desideraverat, oleum consecrationis est consecutus, et quidquid distractum fuerat de mensa Episcopali, theloneum scilicet, monetam et molendinos, multâ pecuniâ redemit de manu creditorum, modis omnibus elaborans ut dispersa colligeret, diruta aedificaret, inventa non minus fideliter reservaret. Novtmi etiam Castellum quod de dono Imperatoris, sicut superiùs dictum est, Ecclesiae Cameracensi appendet, de manu Balduini et Caroli Comitum Flandriae liberum mira < sollicitudine recepit, licèt Robertus ultimus et Balduinus filius ejus illud de C manu Imperatoris sibi beneficiatum et in feodo tenuissent. Perempto etiam Carolo Comite apud Brugas horrendâ proditione, Hugo Castellanus Castellaniam Cameracensem quam de prœdicto Comite tenebat, ab Episcopo sicut decebat, hominio facto et fidelitate prœstitâ, suscepit, demolito priùs castello quod in Crevecœur in receptaculum prœdonum fuerat ab eodem Hugone constructum (e).

Istius Episcopi monitis et consilio Werimboldus civis quidam iter perfectionis arripiens, in hac civitate Cameracensi multâ pecuniâ pedagium redemit, et demùm in hospitali pauperum juxta sancta ? Crucis Ecclesiam pauperibus pauper pro Christo effectus humiliter curam exhibuit. 0 verè commendabilem Episcopum qui in locis valdè a sua sede remotis genitus, et apud Cameracenses advena, plus suis per industriam contulit quàm nobiles nostri vel pompâ SEeculi D vel amplitudine carnalis generationis. Itaque post infinita beneficia suis et Ecclesiae suse collata sicut in gestis et scriptis ejus legitur, plenus operibus bonis et eleemosynis, in consortium fidelium virtutum pennis transmigravit (d). Eodem tempore Papa Innocentius cum multitudine Episcoporum et Cardina- + lium per Cameracum transiens, descendit Leodium cum Lothario Rege et Principibus Germanise, multa de statu Ecclesiae collaturus, in qua collocutione obtentu Regis Lietardus Cameracensium Episcopus efficitur. Post suam consecrationem quasi nihil ampliùs sperans vel timens sibi plenè deditus, minùs intentus liberalitati omnibus factus est odiosus. Unde Gerardus cognomine Maufillastres adversùs Episcopum insurgens Novum-castrum cepit et incendit, et cum multitudine inhabitantium et sanctorum reliquiis quinque Ecclesiae ignis violentiâ (e) deper ierunt Episcopi autem bona circumjacentia sine contradictione (a) De hujus Pontificis abrogatione silet Heri- (c) Waterlosius ad an. il 20 Decembrio intrante mannus Tornacensis quin ipsum abdicatione inquit, bellum initur inter Epùtcopum Burchardum et spontaneâ ob invaletudinem Episcopatum dimi- Hugonem Castellanum. Carolo verô perempto, susisse refert his verbis Domnu.r Odo Camera- blatâ jurgii causâ pax efficitur. censûEpLicopw ;infirmitatecorporisgravatus Epis- (d) In catalogo ms. Hasnoniensi Burchardus lecopatum reliquit, seque Aquicinctum inlecticadepor tari gitur mortuus anno 1131 die 3 Januarii ( Gallia fecit sicque infra octo dies idem Episcopusdefunc- Christ. Tom. III. col. 27. ) tus est. Quod certè longè probabiliùs videtHr, tum (e) Waterlosius ad an. 1133, teste Andreâ Potier quia coaevus Odoni fuit Herimannus tum quia in historia ms. oppidi Castelli in Cameracesio depositum a Paschali ob acceptam eo tempore narrat rebellionem Gerardi dicti Maufilastre viri noquo ipsam ille probaverat, regiam investituram bilis, contra Lietardum Epiicopum cui infensus erat Odonem fingere absurdum est. Cœterùm hujus incendium oppidi Castelli quod Gerardus vi ceperat, et obitum diei 19 Junii anni 1114 adscribunt Galliae quinque Ecclesiarum ibidem, cœdes et deprœdationes ab Christianœ novae Auctores. eodem Gerardo ; bellum Gerardo a Simone de Qisiaco, (b) Hinc est quod in diplomatibus suis ab anno Castellani Cameracensis filio et Cameracensibus illatantùm 1116 Burchardus Episcopatùs sui numeret tum, et Lietardi Episcopi pertinaciam, qui pacemcum annos. Gerardo inire noluit, nisi duris conditionibus.