Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/679

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX GESTIS ABBATUM TRUDONENSIUM.


  • An. 1085.

An. 1086.

Pag. 670.

Lis. IV.

Pag. 671.

Pag. 672.

Tom. XII] Ffff f

A victricem flammam videret Ecclesiam B. Maria ? semper Virginis corripuisse. Nostris licèt sero ad arma tamen audenter convolantibus per plateas per compita per notos sibi meliùs quàni illis viarum recessus multus hostium sanguis effunditur. Hinc tamen eos igne hinc armis circumvallantibus inque fori medio gravissimum commissum est praelium armorum collisione et gemituosâ humani sanguinis efFusione tetra et miserabilis facta est diei illius facies, horribilis quoque et cruenta tota fori ptanities. Prœvaluit tandem multitudo et nostros in atrium retrogrado cogunt vestigio. Quid tandem ? Totâ die pugnatum est noctis supervenientis beneficio cessaverunt utrimque hostes ; in toto oppido nostro nec minima domuncula die illâ superfuit incendio. Nocte illâ qui supererant de nostris fugâ dilabuntur, quippè qui nihil congregaverant sibi unde in Monasterio sustentarentur. Pauci qui erant in turre et qui tantorum malorum pars fuerant, licèt B ambigui necdum tamen illâ nocte recesserunt sed missis nunciis ad Comitem Arnulfumde Los, turrim ei tradiderunt. Acta sunt haec octavo Idus Julii Interea Cornes Arnulphus de Los turrim nostri Monasterii pro prœsidio habebat. Cùmque in Monasterio nostro nec puer, nec juvenis nec senex nec quisquam Monachorum tandem remansisset nudosque semirutosque Monasterii et claustri parietes solitudo cum nimio horrore nocte et die inhabitaret tandem Episcopus Leodiensis misertus miserise loci tam qubndam gloriosi quàm nunc ignominiosi eodem anno, parùm scilicet ante Augustum, remisit ad locum nostrum Proposition Gerardum. Lanzo autem Abbas novissimus suorum omnium rediit, decimo scilicet Kalendas Martii die natalis S. Eucherii sed erat odibilis supra modum penè omnibus oppidanis, dicentibus eum causam fuisse malorum quae acciderant eis. Tune tandem milites Comitis Arnulfi recesserunt C de prœsidio turris et oppidum nostrum cœpit licentiùs inhabitari. Metensis quoque Ecclesia cujus nos membrum sumus tanto aliorum fluctuum gravissimâ quatiebatur collisione quanto caput caetera quolibet membra solet supereminere. Itaque Gualo quem superiùs diximus Episcopo Metensium Herimanno superpositum videns quia nihil proficeret quinimmo veraciter cognoscens quia se graviter apud homines infamasset apud Deum condemnasset, quia scilicet illicitâ ascensione viventis adhuc patris sui cubile maculasset, poenitentiâ ductus ad humillimam satisfactionem, Herimanno venit coram omnibus majoribus et religiosioribus Episcopii, proque emendatione tam illiciti facinoris positus in Cœnobio Gorziensi sub disciplina factus est custos puerorum qui antea dicebatur Episcopus Metensium. Postea tamen vidimus eum Abbatiam suam récépissé scilicet S. Arnulfi Métis compulso ad miserationem ejus HeD rimanno Episcopo super pœnitentiam humillimè pœnitentis. Verumtamen Imperator Herimannum nec sic esse quietum sinebat statim enim contra eum et super eum Metensibus alium figuravit Episcopum, Brunonem scilicet [ filium ] Comitis de Caliiài hominem quidem nobilem sed levissimum inque solo mendacio gravissimum,,eujus frater Godefridus postea extitit Gomes Palatinus. Metenses cùm insolentiam ejus ferre non possent stultâque ejus suorumque superbiâ, Deo ita volente provocarentur armis tandem in eum irruerunt et intra Monasterium B. Protomartyris. inclusum obsederunt sed foribus tandem super eum fractis niilites ejus hàc illàcque per Monasterium gladiis lanceisque confoderunt quosdam super ipsa altaria immolantes quosdam ipsis altariis contortis spiculis affigentes. Itaque Bruno vix elapsus tam honore quàm nomine Episcopi eâ ipsâ die penitùs est privatus a Metensibus

E Interea auctore hujus niali Brunone ab urbe Metensi et Episcopio irremeabiliter, ut superiùs dixi, expulso Herimannus Episcopus ad suam rediit (a) sedem non tamen adhuc satis securus propter Imperatorem. Parvo interea prœterlabente tempor e ambo Episcopi moriuntur Herimannus Metensis Henricus Leodiensis. Imperator autem in Longobardia morabatur. Sicque factum est ut quisque terrée nostrse potentium quantum vellet usurparet sibi quse suis adjacebant vel interjacebant partibus. Igitur Cornes Henricus Lovaniensis, cujus defuncti frater Gode&idus Comitatum tenuit, qui etiam primus Lovaniensium postea Dux exstitit ’(iste quidem Henricus potentior tune habebatur in nostris (a) Herimannus an. 1089 in sedem suam revo- Obiit autem an. 1090 iv Nonas Maii. Henricus catus teste Hugone FJaviniacensi quarto anno verà Leodiensis Episcopus an. 1091. egressiunis siiœ, Métis- recipitur cum omnium affectione.