Aller au contenu

Page:Recueil des historiens des Gaules et de la France, tome13.djvu/90

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

EX W1LLIELMI MÂLMESBURIENSIS


Pag. 122.

Pag. 123.

Al. callilitatc.

Pag. 124.

An. 1096.

virtute militum. Tum ille genuinâ mentis mollitie flexus, suos qua prsetendebant A laxiùs habere se jussit, ne frater siticulosus potu careret. Quod cùm relatunl Regi esset, ut semper calori pronus erat, Comiti dixit « Benè scis actitare guerram » qui hostibus prsebes aquae copiam et quo modo eos domabimus si eis in pastu » et in potu indulserimus » At ille renidens illud conie et merito famosum verbum emisit « Papse dimitterem fratrem nostrtim mori siti et quem alium » habebimus, si eum aniiserimus » ? Ita Rex deridens mansueti hominis ingenium, resolvit prselium infectâque re quam intenderat quod eum Scottortuu et Walleiisium tumultus vocabant, in regnum cum ambobus fratribus se recepit. Statim primo contra Wallenses, post in Scottos expeditionem movens, nihil magnificentiâ suâ dignum exhibuit, militibus multis desideratis, jumentis interceptis. At tune satagente Roberto Comité, qui familiarem jamdudùm B apud Scottum locaverat gratiam inter Malcoltnum et Willielmum concordia inita.

Excellebat in eo magnanimitas, quam ipse processu temporis nimiâ severitate offuscavit, ita in ejus pectus furtim vitia pro virtutibus serpebant, ut discernere nequiret et erat ita liberalis quod prodigus, ita magnanimus qubd superbus ita severus quod ssevus Excitabat ergo totum Occidentem fama largitatis ejus Orientera usque pertendens. Veniebant ad eum milites ex omni qute citra montes est provincia, quos ipse profusissimis expensis munerabat. Itaque cùm defecisset quod daret, inops et exhaustus ad rapinas convertit animum. Accessit avidae menti fomes cupiditatum Ranulfus Clerieus exinfimo génère hominum linguâ et assiduitate provectus ad summum. Is si quando edictum regium processisset, ut norninatum tributum Anglia penderet, duplum adjiciebat, expilator C divitum exterminator pauperum confiscator alienarura hgereditatum Hoc auctore sacri Ecclesiarum honores, mortuis Pastoribus vœnum locati. Auditâ namque morte cujuslibet Episcopi vel Abbatis, statim Clericus Regis admittebatur, qui omnia inventa scripto exciperet omnesque in posterum redditus fisco regio inferret. Interea fjuserebatur quis idoneus in loco defuncti substitueretur, non pro morum, sed pro nummorum experimento dabaturque tandem honor ut ita dicam nudus, magno tamen emptus. Hsec eb indigniora videbantur quod tempore patris post decessum Episcopi vel Abbatis omnes redditus intégré custodiebantur substituendo Pastori resignandi, eligebanturque personae religionis merito laudabiles. At verb pauculis annis intercedentibus omnia immutata. Nullus dives nisi nummularius, nullus Clericus nisi causidicus, nullus Presbyter nisi, ut verbo parùm latino utar, firmarius. Cujuscumque conditionis homun- D culus cujuscumque criminis reus statim ut de lucro Regis appellasset audiebatur, ab ipsis latronis faucibus resolvebatur laqueus si regale commodum promisisset. Solutâ militari disciplina curiales rusticorum substantias depascebantur insumebant fortunas a buccis miserorum cibos abstrahentes. Tune fluxus’ crinium tune luxus vestium, tune usus calceorum cum arcuatis aculeis inven tus mollitie corporis certare cum fœminis gressum frangere, gestu soluto et latere nudo incedere adolescentium specimen erat. Enerves, emolliti quod nati fuerant invite manebant expugnatores alienœ pudicitiœ prodigi suae («). Sequebantur curiam effœminatorum manus et ganearum greges ut non temerè a quodam sapiente dietum sit felicem fore Angliam si Henricus regnaret (b). Posteriori tempore, id est anno regni ejus ferme nono eum Robertus Cornes Normanniœ Jerosolymam eundi monitione Papœ Urbani ( ut posteriùs dicetur ) E impetum cepisset, Normanniam fratri suo pro pecunia decem mille marcarum invadatus est.. Itaque importabilis pensionis edictum per totaiii Angliam cucurrit Non pauperem tenuitas non opulentum copia tuebatur. Venationes quas Rex primo indulserat adeo prohil)uit, ut capitale esset supplicium prendidisse cervum. Quapropter multâ severitate, quam nulla condiebat dulcedo factum est ut sœpè contra ejus salutem a ducibus conjuraretur quorum unus Robertus de Molbreie Cornes Humbronensium ortâ inter eum et Regem non modicâ controversiâ verborum provinciam juris sui abiit, ingentia contra dominum [a) Eadem fermé vitia Francis ac praesertim (b) In quibusdam exemplaribus legitur Curia Normanniae sub Roberto Duce exprobrat Orde- Regis Angliœ non est majestatis diversorium, sed exoricus Vitalis, letorum prostibulum.