Page:Romains - Les Copains.djvu/99

La bibliothèque libre.
Cette page a été validée par deux contributeurs.

sit te minimo cachinno vel uno temporis momento discuti, ut totum meum consilium, studiose et negotiose instructum, haud aliter ac procellis cymba diruatur.

« Cave, igitur, ne te in hilaritatem effundas ! Etenim isti persuasum habent te apud Scytharum regem, quem Tsarem vocant, præstantissimo officio præfectum esse. Idcirco villulæ hujus senatui placuit, maximos quidem honores ante pedes tuos quasi sternere, nec dubitaverunt et gibos suos et solemnes vestes induere.

« Hercle oportet, amice, superbum vultum, minax supercilium, ferocem oculum præbeas, quæ omnia dignitati tuæ admodum congruunt.

« At timido intuitu infulas istas despicis quibus crura tua arcte involvuntur ? Quasi non curassem satellites meos de mirando Scytharum cultu et habitu et moribus præmonere !

Broudier toussa, et reprit avec une vigueur accrue, tandis que, derrière lui, les quatre