Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/268

La bibliothèque libre.
Cette page n’a pas encore été corrigée

suos, postremo Tiberium Neronem privignum, in proximo sibi fastigio collocavit. Sed Augustus in domo successorem quæsivit ; ego, in Republicâ. Non quia propinquos aut socios belli non habeam : sed neque ipse imperium ambitione accepi, & judicii mei documentum sint, non meæ tantum necessitudines, quas tibi postposui, sed & tuæ. Est tibi frater pari nobilitate, natu major, dignus hac fortunâ, nisi tu potior esses. Ea ætas tua, quæ cupiditates adolescentiæ jam effugerit : ea vita, in quâ nihil præteritum excusandum habeas. Fortunam adhuc tantum adversam tulisti. Secundæ res acrioribus stimulis animos explorant : quia miseriæ tolerantur, felicitate corrumpimur. Fidem, libertatem, amicitiam, præcipua humani animi bona, tu quidem eâdem constantiâ retinebis : sed alii per obsequium imminuent. Irrumpet adulatio, blanditiæ pessimum veri affectus venenum, sua cuique utilitas. Etiam ego ac tu simplicissimè inter nos hodie loquimur ; ceteri, libentiùs cum fortunâ nostrâ, quam nobiscum. Nam suadere principi quod oporteat, multi laboris : assentatio erga principem quemcumque sine affectu peragitur.

Si immensum imperii corpus stare ac librari sine rectore posset, dignus eram, à quo Respublica inciperet. Nunc eò necessitatis jampridem ventum est, ut nec mea senectus conferre