Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/282

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


& pecuniâ aut gratiâ juvare : inserendo sæpius querelas, & ambiguos de Galbâ sermones, quæque alia turbamenta vulgi. Labores itinerum, inopia commeatuum, duritia imperii, atrocius accipiebantur : cùm Campaniæ lacus & Achaiæ urbes classibus adire soliti, Pirenæum & Alpes, & immensa viarum spatia, ægrè sub armis eniterentur.

Flagrantibus jam militum animis, velut faces addiderat Mevius Pudens, è proximis Tigellini ; is mobilissimum quemque ingenio, aut pecuniæ indigum, & in novas cupiditates præcipitem alliciendo, eò paulatim progressus est, ut per speciem convivii, quoties Galba apud Othonem epularetur, cohorti excubias agenti, viritim centenos nummos divideret ; quam velut publicam largitionem, Otho, secretioribus apud singulos præmiis, intendebat ; adeò animosus corruptor, ut Cocceio Proculo speculatori de parte finium cum vicino ambigenti, universum vicini agrum suâ pecuniâ emptum dono dederit : per socordiam præfecti, quem nota pariter & occulta fallebant.

Sed tum e libertis Onomastum futuro sceleri præfecit, à quo Barbium Proculum Tesserarium speculatorum, & Veturium Optionem eorumdem perductos, postquam vario sermone callidos, audacesquecognovit, pretio & promissis onerat, datâ pecuniâ ad pertentandos plurium animos. Suscepere duo mani