Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/300

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


Quis ad vos processerim commilitones dicere non possum : quia nec privatum me vocare sustineo, princeps à vobis nominatus ; nec principem, alio imperante. Vestrum quoque nomen in incerto erit, donec dubitabitur imperatorem populi Romani in castris, an hostem habeatis. Auditisne, ut pœna mea, & supplicium vestrum simul postulentur ? adeò manifestum est, neque perire nos, neque salvos esse, nisi unà, posse. Et cujus levitatis est Galba, tam fortasse promisit : ut qui nullo exposcente, tot millia innocentissimorum militum trucidaverit. Horror animum subit, quoties recordor feralem introitum, & hanc solam Galbea victoriam, cùm in oculis urbis decumari deditos juberet, quos deprecantes in fidem acceperat. His auspiciis urbem ingressus, quam gloriam ad principatum attulit, nisi occisi Obultronii Sabini, & Cornelii Marcelli in Hispaniâ, Bervichilonis in Galliâ, Fonteii Capitonis in Germaniâ, Clodii Macri in Africâ, Cingonii in viâ, Turpiliani in urbe, Nymphidii in castris ? Quæ usquam provincia, quæ castra sunt, nisi cruenta & maculata ? aut, ut ipse prædicat, emendata & correcta ? Nam quæ alii scelera, hic remedia vocat : dum falsis nominibus, severitatem pro sœvitiâ, parsimoniam pro avaritiâ, supplicia & contumelias vestras, disciplinam appellat. Septem à Neronis fine menses sunt, & jam plus rapuit Icelus, quàm quod Polycleti, & Vatinii, & Elii, paraverunt. Minore avaritiâ ac licentiâ grassatus esset T. Vinius, si ipse imperasset ; nunc subjectos nos habuit tamquàm suos, & viles ut alienos. Una illa domus sufficit donativo, quod vobis nunquàm datur, & quotidiè exprobratur.