Page:Rousseau - Collection complète des œuvres t7.djvu/326

La bibliothèque libre.
Sauter à la navigation Sauter à la recherche
Cette page n’a pas encore été corrigée


dignationem, & auserre privati securitatem. Quatiebatur his segne ingenium, ut concupisceret magis, quàm ut speraret.

At in superiore Germaniâ, Cæcina decorâ juventâ, corpor ingens, animi immodicus, cito sermone, erecto incessu, studia militum inlexerat. Hunc juvenem Galba, quæstorem in Bæticâ, impigrè in partes suas transgressum, legioni præposuit. Mox compertum publicam pecuniam avertisse, ut peculatorem ftagitari jussit. Cæcina ægrè passus, miscere cuncta, & privata vulnera, Reipublicæ malis operire statuit. Nec deerant in exercitu femina discordiæ, quòd & bello adversus Vindicem universus assuerat, nec nisi occiso Nerone translatus in Galbam, atque in eo ipso sacramento vexiliis inferioris Germaniæ præventus erat. Et Treveri ac Lingones, quasque alias civitates atrocibus edictis, aut damno finium Galba perculerat, hibernis legionum propius miscentur. Unde seditiosa colloquia, & inter paganos corruptior miles, & in Verginium favor cuicumque alii profuturus. Miserat civitas Lingonum, vetere instituto, dona legionibus, dextras hospitii insigne. Legati eorum in squalorem mæstitiamque cornpositi,