diversitas animorum : primani quintanique turbidi, adeò ut quidam saxa in Galbæ imagines jecerint : quintadecima ac sextadecima legiones, nihil ultra fremitum & minas ausæ, initium erumpendi circumspectabant. At in superiori exercitu, quarta ac duodevicesima legiones iisdem hibernis tendentes, ipso Kalend. Januariarum die dirumpunt imagines Galbæ : quarta legio promptius, duodevicesima cunctanter,, mox consensu. Ac ne reverentiam imperii exuere viderentur, in S. P. Q. R. oblitterata jam nomina, sacramenta advocabant ; nullo legatorum tribunorumve pro Galba nitente ; quibusdam, ut in tumultu, notabiliùs turbantibus. Non tamen quisquarn in modum concionis, aut suggestu locutus ; neque enim erat adhuc cui imputaretur.
Spectator flagitii Hordeonius Flaccus consularis legatus aderat, non compescere ruentes, non retinere dubios, non cohortari bonos ausus, sed segnis, pavidus, & socordiâ innocens. Quatuor centuriones duodevicesimæ legionis, Nonius Receptus, Donatius Valens, Romilius Marcellus, Calpurnius Repentinus, cum protegerent Galbæ imagines, impetu militum abrepti, vinctique. Nec cuiquam ultrà fides, aut memoria prioris sacrameriti, sed, quod in seditionibus accidit, unde